nunc vix dubitari potest quin aut ἥδη που aut and τούτου perperam adscripta sint.
Venio ad Ambrosianos Q et R, quos primus contulit E. Bolla[1]. Tantae ambo necessitudinis vinculo libris K L adnexi sunt ut hi quattuor codices permulta inter sese habeant communia. Quanta autem sit cum satis indicaverit Schenkl[2], nihil est quod pluribus rem iam compertam exsequar. Iam vero codex R–id quod nemo adhuc animadvertit–—praeter coniecturas illas grammatici cuiusdam quas in textu una cum codice Q exhibere docuit Schenkl, easdem fere coniecturas habet quas Venetus 513[3]. Codices R et Venetus 513 has soli praebent scripturas quibus vir doctus verba aut sana corrupit aut corrupta emendare studuit: i, 2 δυνάμεθα, 12 ἐπίσταται; iii, I οὐ pro ἦ, 12 δεῖ; vi, 2 om. πειραθῶμεν; vii, 21 ἃ, 32 om. δὲ; x, 7 ἄνθρωποι ἀνθρώπου; xiii, 3 ἐὰν γε μὴν; xv, Ι ὁ pro ὢν (ὢν ὁ Q), 3 οm. ὡς; xvi, 7 αὐτῆς pro τῆς γῆς (cum N in ras.); xix, 10 κατὰ γῆς οὖν omisso τῆς, II διὰ χαυνότητα; xxi, 12 δίδοται. Eaedem autem sunt in his codicibus lacunae, eidem errores. Cap. xix, § 6 verba ὑγρὰ δὲ … ὁμοία tribus libris Q R Ven. 513 desunt: cap. xx, § 16 verba τῷ ἐν ὥρα … amvevat duobus, R Venetoque: cap. viii, § 9 ἢ μάζης … δέοι 0m. R Ven. Eodem cap. § 10 post λαμβάνουσα in Q R Ven. conspicua est lacuna[4]; sequuntur enim ἐνεγκεῖν, οὐδεὶς ἀπορήσει (cap. viii, § 22), nullo spatio
- ↑ manoscritti Ambrosiani, Memorie del reale istituto Lombardo, 1892.
- ↑ Vide Berliner Philologische Wochenschrift, 1893, p. 902.
- ↑ Hic professori G. Vitelli, qui Veneti 513 collationem suam mecum integram communicavit, gratias maximas ago.
- ↑ Eadem erat lacuna in fol. 9 Laurentiani 112, saec, xv; sed verba omissa supplevit alia manus in fol. 10.