Σελίδα:Xenophon II. Libri Socratici (1921).pdf/167

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

nunc vix dubitari potest quin aut ἥδη που aut and τούτου perperam adscripta sint.

Venio ad Ambrosianos Q et R, quos primus contulit E. Bolla[1]. Tantae ambo necessitudinis vinculo libris K L adnexi sunt ut hi quattuor codices permulta inter sese habeant communia. Quanta autem sit cum satis indicaverit Schenkl[2], nihil est quod pluribus rem iam compertam exsequar. Iam vero codex R–id quod nemo adhuc animadvertit–—praeter coniecturas illas grammatici cuiusdam quas in textu una cum codice Q exhibere docuit Schenkl, easdem fere coniecturas habet quas Venetus 513[3]. Codices R et Venetus 513 has soli praebent scripturas quibus vir doctus verba aut sana corrupit aut corrupta emendare studuit: i, 2 δυνάμεθα, 12 ἐπίσταται; iii, I οὐ pro ἦ, 12 δεῖ; vi, 2 om. πειραθῶμεν; vii, 21 ἃ, 32 om. δὲ; x, 7 ἄνθρωποι ἀνθρώπου; xiii, 3 ἐὰν γε μὴν; xv, Ι ὁ pro ὢν (ὢν ὁ Q), 3 οm. ὡς; xvi, 7 αὐτῆς pro τῆς γῆς (cum N in ras.); xix, 10 κατὰ γῆς οὖν omisso τῆς, II διὰ χαυνότητα; xxi, 12 δίδοται. Eaedem autem sunt in his codicibus lacunae, eidem errores. Cap. xix, § 6 verba ὑγρὰ δὲ … ὁμοία tribus libris Q R Ven. 513 desunt: cap. xx, § 16 verba τῷ ἐν ὥρα … amvevat duobus, R Venetoque: cap. viii, § 9 ἢ μάζης … δέοι 0m. R Ven. Eodem cap. § 10 post λαμβάνουσα in Q R Ven. conspicua est lacuna[4]; sequuntur enim ἐνεγκεῖν, οὐδεὶς ἀπορήσει (cap. viii, § 22), nullo spatio

  1. manoscritti Ambrosiani, Memorie del reale istituto Lombardo, 1892.
  2. Vide Berliner Philologische Wochenschrift, 1893, p. 902.
  3. Hic professori G. Vitelli, qui Veneti 513 collationem suam mecum integram communicavit, gratias maximas ago.
  4. Eadem erat lacuna in fol. 9 Laurentiani 112, saec, xv; sed verba omissa supplevit alia manus in fol. 10.