Σελίδα:Xenophon II. Libri Socratici (1921).pdf/166

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

vindicat Parisinus D, cuius frater est gemellus C. Parisinus A similior est libris D C quam E P. Qui a Michaele Apostolio scriptus cum contineat aliquot illius grammatici coniecturas (quarum non nullae sane sunt bonae frugi), cavendum est ne lectiones quas vel in contextu vel in margine exhibet proprias ex fonte antiquo ortas arbitreris. Codex A = codex D Commentariorum.

Sed praeter codices A–P nobis usui fuerunt fragmenta papyracea octavi capitis et noni quae littera II designavimus, duo codices Ambrosiani Q et R, codex Britannicus Ha (= H Hellenicorum), tres Veneti 368 (= V Hellenicorum), 511, 513. Horum subsidiorum primum obtinent locum fragmenta illa quae in volumine altero Papyrorum Oxyrhyncheorum ediderunt Grenfell et Hunt. Quamquam duodecim saeculis vetustior est papyrus codicibus vetustissimis, neque traditionem propriam aut peculiarem exhibet et satis gravibus laborat corruptelis. Sed has bonas servavit lectiones: viii, 18 ὡς μὲν δὴ ἀγαθὸν cum Ven. 511, et Michaele Apostolio: ix, 2 γε exhibet ante οἰκίας: ibid. εἶναι ἐν ἑκάστῳ, ubi ἐν codicibus deest: viii, 22 ἕκαστον ante κεῖται solus habet. In viii, 19 quamquam nondum interpolatum erat ὅτι ante καὶ χύτρας, aut φημί aut φησίν iam in textu legebatur. In cap. viii, 23 non πολλάκις ay Tis mpdrepov piv edpety ametot, quae sunt in codicibus, sed moAAaxts avanetnrot tis mpw evpe legimus, unde fieri potest ut apdérepoy interpolatum sit et legendum potius moAAdxts dy detrot tis mply edpetv. Postremo in cap. viii, 20 IΙ habet τα δε απο τουτου παντα ubi pro απο τουτου KL ἤδη που, ceteri ἤδη που, ἀπὸ τούτου exhibent. Verba ἀπὸ τούτου iam in suspicionem vocavit Schneider: