Σελίδα:Xenophon II. Libri Socratici (1921).pdf/165

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

Textus Oeconomici ut legitur in I. G. Schneideri editione Oxoniensi (cui accedunt adnotationes Ludovici Dindorfi) sex nititur codicibus neglegentius collatis, quattuor Parisinis A–D, Lipsiensi M, Guelferbytano N. Quanta autem dissimilitudine divisus sit textus Schneiderianus a Schenkeliano id satis demonstrat quod praeter hos codices accuratius excussos libros novem in usum vocavit Schenkl. Quindecim igitur codicum A–P varietates quas operae pretium erat exscribere in Actis Academiae Vindobonensis anno 1876 vulgavit. Et cum ne tunc quidem satis accurate collatus esset Guelferbytanus, post Kerstium denuo contulit E. Reuter anno 1888 (vide Genethliacon Gottingense, p.69). Hos libros in duas familias distribuit Schenkl: quarum altera H G N B et K L complectitur, altera D C A E[1] P et F M. Medium quasi tenent locum J et O. Inter prioris familiae codices artissime cohaerent H G N B, nec minus propinqua iuncti sunt cognatione K L. Reginensis H, ut vetustissimus est, ita omnium videtur esse optimus. Et quamvis plura nobis servaverint veritatis vestigia H G N B K L, non multo tamen inferiores sunt posterioris familiae libri. Principem locum sibi

  1. Signum E non Parisinum 425 quo Gail pauca enotaverat, sed Laurentianum pl. lxxx, 13 designat.