Σελίδα:Xenophon II. Libri Socratici (1921).pdf/168

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

relicto, nulla significatione addita nisi quod in marg. cod. R manus posterior scripsit λείπει. Cap. xvii, 10 εἰ … καταστρέψῃς habent R et Ven. 513 εἰ … καταστρέψεις H G N Q, ἢν … καταστρέψῃς cet.: cap. xvi, 14 πῶς pro πως N R Ven., μεταβάλλοι pro μεταβάλοι H R Ven.: cap. xvii, 12 ἐμβάλετε N Ven., ἐμβάλεται R: cap. XX, 12 ἅλμοις τε καὶ ὑγροῖς R Ven. Quid multa? Tanta ubique horum est codicum similitudo ut affirmare non dubitem Venetum 513 ex R descriptum esse. Invenimus quidem in Veneto unam et alteram coniecturam quae codici R deest, si Bollae collationibus fides est habenda. Sed cetera omnia similia, immo eadem sunt.

Sequitur Britannicus 5110, de quo vide sis ea quae in volumine primo praefatus sum. Cum libris posterioris familiae plerumque conspirat: proxime autem ad E P accedere videtur. Cap. x, 4 insignem lacunam quae est in D C A E P habet Ha: cap. xi, 13 χρῆ cum E P2 et G H J N O ubi ceteri perperam χρὴ: cap. xix, 10 τῆς γῆς cum D C A E F P et γὰρ cum DC A E pr. P: cap. xx, 2 σοί γε cum D C s.v. A E M P. Nihil fere proprium inest quod textum constituenti prosit. Cap. vii, 30 verum est quod in Ha legimus μᾶλλον pro μᾶλλον ἂν vel ἂν μᾶλλον ceterorum; viii, 2 ὅπου τε pro ὅπου γε: cetera in aliis quoque libris inveniuntur. Quod contra verborum ordinem persaepe turbavit librarius et multa omisit.

Ex Veneto 511 pauca dedit Schenkl[1], qui in posteriorem adscribit familiam. De Veneto 368 nihil novimus praeter ea quae publici iuris fecit O. Keller. Ex hoc fonte constat pleraque hausisse virum doctum qui ed.

  1. Berliner Phil. Wochenschrift, l. c.