Σελίδα:Xenophon I. Historia Graeca (1901).pdf/13

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
PREAFATIO

integra exstant, quorum H et Pal. in hac recensione paranda primi adhibuimus. Est autem codex H, qui in Musaeo Britannico exstat, saeculi XIV chartaccus, Praeter Hellenica (fol. 1–84) insunt Xenophontis Hipparchicus (fol. 85–90), Hiero (fol. 91–95), de Re Equestri (fol. 95–101), Lacedaemoniensium Respublica (fol. 101–106), Commentarii (fol 107–136), Oeconoricus (fol. 357–151), Convivium (fol. 152–159), Cynegeticus c. 1 (fol. 160) Sed alia manu scripta sunt folia 1–84, alia fol. 85–160: et quin e duobus vel pluribus voluminibus hoc unum sit conflatum idcirco dubitari non potest quod ultima verba Hellenicorum olim in summo folio 85 scripta nunc desideramus; cum autem ceterae codicis chartac octonae sint conglutimatae, folia 81–84 contextionis ratione interrupta separatim esse coniuncta volumen inspicienti satis apparet. In libri quinti capite primo ea quae archetypo codicum melioris familiae foedissime mutilato defuerunt primum quidem necessitate coactus omisit librarius, relictis plerumque lacunis maioribus quam pro numero litterarum perditarum. Idem postea codicem nactus deterioris familiac lacunas illas explevit. Sed cum ad v. 1, 5–6, ubi plura desiderantur, nullam reliquisset lacunam, eum unum locum sarcirc supcrsedit. In nostro codice: subscriptum perraro additur, saepe pcr librarii neglegentiam verba omittuntur aut dcpravantur.

Pal. = Palatinus 140 bibliothecae Vaticanae, saeculi xiv bombycinus. Nihil praeter Hellenica continct. Huius codicis G. E. Underhill, qui ipse paucis ante annis inspexerat, conferendum curavit librum septimum, et collationem, qua est benevolentia, mecum communi-