Σελίδα:Xenophon I. Historia Graeca (1901).pdf/14

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

cavit. Ut minus saepe quam H a cεteris codicibus discrepat, ita eo fortasse pluris esse videatur quod nunquam fere delirat. Fatendum tamen nullas inde fruges percipi posse quae non in codicibus M D iam antca fuerint repertae. In varietatibus autem memorandis ut aliorum ita Britannici et Palatini brevitatis causa multa consulto praetermisi quae memoratu indigna iudicavi.

Nonnunquam mentionem feci codicis X, deterioris familiae, quem nuper contulit descripsitque G. Jorio. Est Neapolitanus saeculi XV chartaceus, et proxime ad indolem codicis F accedit. Haec prorsus commemorari debebant: in lib. ΙΙΙ. 5, 24 χωρίων τούτων exhibet X pro χωρίων του, et in lib. IV. 6, 1 αὐτῆ, ubi ccteri falsam habent lectionem αὐτῶ.

Ceterum monendus lector signo [Π] in apparatu nostro significari Π ibi deficere.

E.C.M.

Scribebam Londini

mense Ianuario a. m.dcccc.