Σελίδα:Xenophon I. Historia Graeca (1901).pdf/12

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

rare videbantur, additis quas ipse pracsto habcbam et meis et aliorum coniecturis. Sed nova quaedam nuper accessere subsidia Hellenica relegenti haudquaquami spernenda. Quas vero invenerunt lacinias Grenfell et Hunt, et ediderunt in libro qui Oxyrhynchei Papyri I inscribitur, saeculi Ii esse opinantur: sed ita sunt exiles ut non multa inde colligere audeamus de Xenophontis contextu. Ad III, 1, 6 vera forma συνέμειξαν ostenditur. Mox sequitur προσέλαβεν καί; neque scio an recte iudicent Gemoll alique Xenophonten nonnunquam ν ἐφελκυστικόν ante consonantem addidisse: certe hic illic exhibent codices B H et papyrus Π ubi ceteri libri omittunt. Verum maioris sunt momcnti quae codem fere tempore vulgavit R. Wessely fragmenta papyracea libri primi. Quamvis enim neglegenter scripta, satis demonstrant Xenophontis contextum: ineunte saeculo III haud ita multum díscrepasse ab eo quem nunc legimus. Olim pars crant exemplaris privati cuiusdam in usum conscripti: hodie in bibliotheca regia Vindobonensi servantur. Necesse mihi visum cst vitia vel manifesta quibus scatet papyrus ille in apparatu τείεττο, quo facilius in iis quoque rebus de quibus minus liqueret iudicarent lectores quanta librario sit tribuenda fides. Si quis rationem scribendi perscrutabitur, videbit his fragmentis hic illic luculentissime confirmari cum lapidum vetustorum testimonia, tum virorum doctorum praecepta.

Inter codices meliorís quac dicitur familiae quantopere ceteros bonitate antccellat codex B nemo ignorat. Dolendum sane praestantissimum illum codicem in libro septimo miserrime esse truncatum. Sed quac illi desunt, ea in. codicibus melioris familiae M D V H Pal.