Σελίδα:Xenophon I. Historia Graeca (1901).pdf/11

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

Xenophontis Opera omnia retractanti, quae olim Ludovicus Dindorf multa cum laude recensuit, mihi erat consilium editionis Oxoniensis simul textum propius ad scripturam codicum optimorum reducete, simul apparatum criticum ita purgare et emendare ut cum novis fortasse augerem copiis tum omnia constanter delerem quac aut mendosa aut parvi essent pretii. Permulta igitur quae commemoravit Dindorf eieci; multa e codicibus ab aliis posterius eruta silentio praetermisi. Imprimis autem id mihi agendum arbitratus sum ut quae in libris manuscriptis tradita erant ea, si ullo modo tolerari possent, in textu retinerem potius quam coniecturam acciperem veri quidem simillimam, sed non fatalem, ut ita dicam, et necessariam. Orthographiam tamen contra libros correxi nulla plerumque varietatis mentione facta.

Quod autem ad Ἑλληνικά sive Ἑλληνικὴν ἱστορίαν attinet, anno 1890 edidit Otto Keller, qui codices B D M V C T F alios tanta cum diligentia partim a sesc partim ab aliis collatos adhibuit ut in tanto illo tamque immenso campo nullum iam inexploratum reliquerit angulum. Itaque cum apparatus critici ornandi munus obirem, leve mihi impositum est onus eorum eligendorum quae ad institutum huius editionis quad-