Inter codices nostros et apparatum Alexandrinum medium est genus exemplarium papyro scriptorum quae e fragmentis nuper in Aegypto repertis novimus. Horum enim maxima pars cum codicibus fere congruunt lectionem vulgatam exhibentibus: sed nonnulla in eο singularia sunt quod non paucos versus insiticios vel interpolatos habent. Qui versus unde originem ducant, a quibus sive poetis sive rhapsodis sive diasceuastis ficti sint, hodie multum ambigitur. De aetate quidem id compertum est, exemplaria novi huius generis e saeculo tertio vel secundo A. C. provenire, Aristarcho igitur superiora esse. Cui si cognita erant, certe non bonis editionibus ascripta, sed potius inter δημώδεις illas vel εἰκαιοτέρας habebantur, ut quibus tanti accrevissent inepti atque poeta indigni versus. Quod si ad testimonia animum attendas quae sunt de interpolatione Homeri—cum constet rhapsodos priscos (τοὺς περὶ Κύναιθον) multa de suo addidisse, cum critici inde a Zenodoto vel praecipuam in eo operam posuerint ut versus spurios aut e textu eicerent aut obelo configerent, cum denique versuum νόθων seges adeo importuna sit, tum in citationibus antiquorum tum apud scholia—si haec omnia reputes, vix hercle mirum videbitur quod in uno alterove papyri fragmento editionis alicuius πολυστίχου vestigia deprehensa sunt[1].
3. Quod ad tertiam quaestionem attinet, quae est de pristina carminum Homericorum dialecto, pauca habeo quae dicam. Viam primus indicavit Ricardus Bentley, cum monstraret unius saltem litterae sonum olim Homero usitatum postea apud Iones atque At-
- ↑ Erat quidem editio ἡ πολύστιχος nuncupata, cui tamen cum illa vulgarium librorum πολυστιχίᾳ nullam credo necessitudinem fuisse.