Σελίδα:Homeri Opera, vol. 1 (1920).djvu/15

Από Βικιθήκη
Μετάβαση στην πλοήγηση Πήδηση στην αναζήτηση
Η σελίδα αυτή έχει ελεγχθεί για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

nitatur summi critici, sed (quod maius est) librorum bonorum et nostris longe antiquiorum testimonio.

Quae si minus sufficiunt ad Aristarchi auctoritatem confirmandam, possumus argumento prorsus diverso idem efficere. Multae sunt lectionis varietates quae in eo vertuntur ut alii fontes antiquiorem vocabuli formam, alii novam praebeant ad serioris linguae usum accommodatam. Sic (e.g.) subiunctivi modi formas quales sunt ἐθέλωμι τύχωμι εἴπωμι ἀγάγωμι in optativum (ἐθέλοιμι, etc.) corruptas restituit Wolf, invitis quidem codicibus plerisque sed Aristarcho auctore confisus. Sic quoque pro participio τεθνηώς, quam formam veram et emendatam esse etymologiae rationes ostendunt, codices τεθνειώς exhibent, nimirum quod Attici τεθνεώς dicerent. Similis est condicio vocabuli στείωσι pro στήωσι (quippe στέωσι forma Ionica est), καθείατο pro καθήατο, ἔκεια pro ἔκηα optativorum θείης δαμείη φανείη δοίη pro θήῃς δαμήῃ φανήῃ δώῃ: necnon εἰδυῖα pro ἰδυῖα, πέποσθε pro πέπασθε, ἐπήν κε pro ἐπεί κε (Il. i. i68, vii. 5). Nobile etiam huius rei conspicitur exemplum in formis Aristarcheis οἰνοχόει (libri ᾠνοχόει habent) et ἐῳνοχόει, pro qua Zenodotus ἐνῳνοχόει legebat. Qui enim accidit ut Aristarchus eas plerumque lectiones tutatus sit quae antiquiorem linguae colorem servabant, reiectis quae novicium prae se ferebant τύπον? Qui potuit in tali materia verum a falso dignoscere? quibus testimoniis, qua doctrina, qua divinatione fretus? Certe nulla erant priscae linguae monumenta quae cum Homero conferret, nullae leges etymologiae quibus velut ducibus ad vocabula cognoscenda uteretur. Restat una haec ratio, ut ideo bonam διόρθωσιν Aristarchi putemus quod e libris bonis desumpta sit.

xi