Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:Homeri Opera, vol. 1 (1920).djvu/17

Από Βικιθήκη
Η σελίδα αυτή έχει ελεγχθεί για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

ticos evanuisse. Itaque opus suscepit magno critico satis dignum, scilicet ut litteram amissam poetae redderet. Ac multis quidem locis sermonis epici proprietatem revocavit. Sed neque ipse plenum inventi sui fructum percepit neque qui post eum iisdem rationibus utebantur, quales erant I. Bekker et C. G. Cobet. Magis profecerunt qui linguarum scientiae auctores sunt, ante omnes vir subtilissimo ingenio praeditus, Augustus Fick, qui primus intellexit linguae epicae origines extra fines Ioniae quaerendas esse. Cui tamen equidem non assentior eandem fuisse opinanti atque Aeolicam illam per poetas Lesbiacos illustrem factam. Habet enim non minorem cum aliis necessitudinem, praesertim cum Arcadica ac Cypria. Immo de hac re illud affirmare ausim, nos eo melius linguam Homericam cognitam habere quo magnam partem eius ignotam esse profitemur. Ceterum si concedendum est, quod plerique hodie concedunt, Homeri carmina non Ionice primum cantata esse, sed ex antiqua Achaeorum dialecto a rhapsodis Ionibus traducta, quid ad nos de Homero edendo cogitantes? Vix prodest unam litteram Aeolicam reponere, cetera prope omnia Ionica esse pati. Aut igitur dialectum oportet universam redintegrare—id quod opus esset nostris viribus maius—aut sicut traditam accepimus retinere. Sic Homeri textum habebimus sibi constantem, non purpureis dialectorum pannis varium. Habebimus denique si non optimum—ut qui ipsius poetae manum contingeret—attamen in optimis Graeciae saeculis vulgatum.

De adnotatione critica, quam brevem esse oportebat, pauca sunt hoc loco monenda.

Prosodias in libris traditas ubique negleximus;

xiii