Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:Homeri Opera, vol. 1 (1920).djvu/11

Από Βικιθήκη
Η σελίδα αυτή έχει ελεγχθεί για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

nobis per libros notam interposita est distantia quam vix hodie metiaris.

Quae cum ita sint, manifestum est de textu Homeri tria esse praecipua quaestionis capita. Primum danda est opera ut librorum testimonia colligantur atque rite aestimentur. Deinde ad antiquos convertendum, ac lectionis varietas e fragmentis doctrinae Alexandrinae instauranda. Postremo si de pristi no epicorum sermone coniecturas capere libet, res est non in chartis papyrisque posita, sed in scientia linguarum cum Graecae tum cognatarum. Praefationis ergo nostrae triplicem hanc materiam paucis conficere volumus.

I. Homeri codicum tanta est in omnibus prope bibliothecis multitudo, ut arti criticae non tam instrumenta quam impedimenta fuerint. Materia enim superante opus mole laborabat sua. Editiones Iliadis ante Heynianam plurimae erant, sed e paueis admodum fontibus tractae. Ipse Heyne duo bonos antea ignotos adduxit, Venetum (qui nuper a Villoisono editus erat) et Townleianum. Praeter eos vix decem integris uti potuit. Nostra denique memoria multum profecit La Roche quod Venetum et tres Vindobonenses (G H L[1]) denuo contulit, alios melioris notae, praesertim duo Laurentianos (C D), primus adhibuit. Nunc vero annotationem criticam Homeri amicis deferimus longe maiori subsidiorum copia munitam. Codicibus enim—ut ex elencho siglorum videbitur—circa centum triginta usi sumus: quorum plus centum ita excussit collega meus Thomas Allen ut aut textus integri collationem fecerit aut varias lectiones quae aliquid momenti habiturae essent exscripserit. Nec congeriem rudem

  1. = Vi2, Vi5, Vi1.
vii