Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:Homeri Opera, vol. 1 (1920).djvu/10

Από Βικιθήκη
Η σελίδα αυτή έχει ελεγχθεί για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

erat enim Eustathio plane ignota—recluso tandem bibliothecae Marcianae thesauro χθές τε καὶ πρῴην (ut ita dicam) in lucem prolata est. Sic demum civitati contigit antiquissimae atque unice antiquitatis memori, quae litterarum olim portus ac perfugium erat, Masoram[1] illam Graecam reipublicae doctorum post tot saecula reddidisse.

Alia est causa prorsus dissimilis cur de textu Homeri singularis sit existimatio. Ceterorum enim codices a libro archetypo aliquo derivantur ipsius poetae manu scripto aut saltem poetae auctoritate divulgato: Homeri aetate probabile est litteras aut raras aut nullas fuisse, poemata memoriter esse servata ac propagata, non scribarum opera sed cantorum rhapsodorumque. Hinc factum est ut discrepantiae in Homeri codicibus obviae earn saepius prae se ferant speciem ut non ex erroribus scribentium ortae, sed aut lapsae memoriae aut pravo recitantium arbitrio deberi videantur. Ita etiam ex dialecto iudicandum est. Fieri non potuit quin lingua priscorum vatum, quae lingua olim vulgare erat eloquium universae Graeciae, paulatim ad seriorem orationis normam a rhapsodis mutaretur. Quod si non adeo difficile est scribentibus exemplaris sui litteraturam sequi, at nequeunt recitantes obsoletum sonum, obsoletos vocabulorum accentus servare ac discipulis tradere. Inter dialectum igitur quae carminibus propria erat dum novitate commendata per ora hominum volitabant atque epicam

  1. Wolf Proll. p. xiv ‘Ergo desinant aliquando Orientalium litterarum magistri, Masora sua superbi, dolere fortunam nostram.… Habemus nunc, si omnia undique excerpta componimus, Masoram etiam Graecam quandam, tum vetustate, tum variae eruditionis copia multo praestantiorem, multoque melius servatam.’
vi