et indigestam reliquit, sed (quod maximum est) codicum suorum affinitates ac necessitudines indagavit, eosque in stirpes ac familias quas critici vocant distribuit. Accedunt apparatui lectiones quas e libris Parisinis et Londiniensibus notavit vir de Homero optime meritus, Gualterus Leaf: accedunt nonnullae in fragmentis repertae quae in papyro scripta servavit aridum illud Aegypti solum ac post tot saecula rite quaerentibus reclusit.
In hac tanta codicum ac lectionum supellectile id imprimis mirum videbitur, annotationem nostram tam brevem, discrepantias tam raras tamque leves esse. Recte enim dixit Leaf, posse si non e quovis codice, at certe e duobus quibusvis forte fortuna arreptis textum confici qui sine offensa legeretur. Quippe lectio haec quam vulgatam seu receptam nuncupamus ita invaluit usu ut codicibus prope omnibus communis sit.
2. Cum vero nullus exstet integer Homeri codex saeculo decimo superior, restat ut lectionis origines apud veteres grammaticos persequamur. Quorum qui princeps fuit et habitus est Aristarchus tantus erat rei criticae auctor ut in promptu esset credere textum hunc nostrum ex illius recensione tanquam ex unico fonte derivatum esse. Quam opinionem primum quod sciam a Giphanio prolatam (in praefatione Iliadis anno mdlxxii editae) F. A. Wolf disertis verbis suam fecit: ‘Aristarchea (ait) ἀνάγνωσις facta est παράδοσις’ (Proll. p. ccxli). Attamen falsam esse haud pauca sunt quae arguant. Primum enim multae sunt lectiones ab Aristarcho reiectae quae tamen in omnibus codicibus nostris reperiuntur. Deinde complures sunt versus Aristarcho ignoti, complures etiam ab eo damnati, qui