Σελίδα:Diodori Bibliotheca Historica, I (1888).djvu/9

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
V
DE CODICIBUS.

sunt membranacea; chartacea sunt folia 127–132, 135–140, 143–148, praeterea quinque folia, quae nonnullis locis ex deteriore Diodori codice sumptis incondite neque eadem manu depicta codici praefixa sunt. Huc aecedit, quod is qui folia numeris Arabicis significavit nescio quo casu deceptus numerum 262 praetermisit, ita ut illis quinque foliis additis 297 folia computaret. At recte prior, fortasse primus librarius in folio 294 verso adseripserat quaternionis numerum λϛ, in folio 295 recto λζ. Qua cum computatione quaternionum alia conveniunt, veluti illi tres quaterniones fol. 126–149, qui constant ex senis foliis chartaceis inter bina folia membranacea.

Hic liber ‘perelegans optimae notae’ a Montefalconio inventus est Neapoli in bibliotheca S. Joannis de Carbonara Augustinianorum (Montfaucon biblioth. p.231, Paris 1739), postea Carolo sexto etiamtum regnante translatus Vindobonam (Kollar in supplem. Lambecii p. 486). Neapolim venisse codicem per lanum Parrhasium, humanistam saeculo XV Consentiae natum, indieant verba in ultimo folio scripta: ‘Antonii Seripandi ex Iani Parrhasii testamento’.

Post Garellium bibliothecae Vindobonensis praefectum , qui Wesselingio pauca excerpta misit (edit. Wess. I p. 195), postque J. Baptistam Bollam, qui editoribus Bipontinis collationem integram et multo aceuratiorem confecit (edit. Bipont. IV praef. et X p. 391–493), codex D denuo singulari diligentia excussus est anno 1869 (Neue Jahrb. CIV p. 447) a Richardo Bergmann, qui in exemplar suum, quo usus est editione Bekkeri, una cum distinctione paginarum atque etiam versuum ex codice accentus spiritus interpunetiones compendia ductusque litterarum transscripsit.