Σελίδα:Diodori Bibliotheca Historica, I (1888).djvu/10

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
VI
PREAFATIO.

Numeri versuum in singulis paginis exaratorum fluctuant inter triginta et duodetriginta; paginae ultimorum foliorum continentur tricenis versibus. Tricesimus autem versus ultimae paginae (fol. 297v) hie est (V 84, 1):

καὶ τῆς Ἀσίας τῆς παραθαλαττίου κατέσχεν·[1])

Ergo ut argumentum primi libri in initio codicis D desideratur, ita in eiusdem fine deest formula paene sollemnis, qua Diodorus singulos libros concludebat. Dixerit fortasse quispiam ne ea quidem, quae in aliis codicibus post illud κατέσχεν sequuntur, huic Diodori consuetudini satis esse consentanea: post κατέσχεν aliquid desiderari nemo negabit. Neque dubitari potest, quin librarius codicis D non in hoc vocabulo finem scribendi fecerit. Qui cum in fie ceterorum librorum subscriptionem ornatis litteris addere et puncta quaedam lineolasque pingere consueverit, eum toto opere perfecto haec ornamenta omisisse et punctum solum supra lineam posuisse nullo pacto credi potest. Denique digna memoratu sunt, quae Schneider (l. c. p. 5)


  1. Cave ne ex hoc vῦ ἐφελκυστικὸν concludas finem orationis significatum esse; nam hoc vῦ in D persaepe invenitur ante vocabula artissime coniuncta, quorum prima littera est consonans. — Liceat hic simul quaedam alia scripturae D propria addere: 1. Elisiones vocalium (in vocibus ut δέ, τέ, γέ, ἀλλά) in D multo sunt crebriores quam in ceteris libris. — 2. Compendiose scripta inveniuntur haec: ανος (=ἄνθρωπος), ουνος (=οὐρανός), πηρ (=πατήρ), σρια (=σωτηρία), praeterea haud raro syllabae in fine vocabulorum positae atque particulae, unde varii errores orti sunt veluti πραχθέντα pro παραταχθέντα, πράξεις pro παρατάξεις, πάλιν pro παράλιον. — 3. In margine foliorum manu saeculi XI descriptorum brevia argumenta Graecis litteris uncialibus exarata sunt, desunt in recentioribus foliis.