Ex quadraginta libris, quos Diodorus natus Agyrii in oppido Siciliae paulo post Caesaris necem composuit, quindecim non amplius sunt servati, qui sunt libri I–V et XI–XX; ceteri praeter excerpta satis copiosa, quae inveniuntur apud posteriores scriptores, perditi sunt aut certe pro perditis hodie habentur. Atque etiam illi quindecim libri, qui interitum effugerunt, multis tempestatibus tantopere disturbati ac dissipati sunt, ut ne unus quidem exstet codex, quo cuncti contineantur. Itaque omissis ad tempus ceteris, primorum quinque librorum codices seorsus tractemus: qua de re nuper multo cum studio et consilio disseruit Georgius Schneider (in programmate gymm. Berol. 1884).
Horum codieum duas esse partes, quarum altera pendet ex codice Vindobonensi (D), altera optime repraesentatur codice Vaticano (C), comprobabimus singulos libros signatos eisdem litteris, quas Ludovicus Dindorf in editione anni 1828 induxit, perlustrantes.
Vindobonensis codex 79 scriptus est maxima ex parte manu saeculi XI, folia quinquaginta unum (fol. 6–22, 118–149, 224 et 291) suppleta sunt manu saec. XIII. Continetur 9291 foliis, quorum plurima