Σελίδα:Diodori Bibliotheca Historica, I (1888).djvu/57

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
LIII
DE SERMONE DIODOREO.

in D, tamen quum 4, 20, 3 εἴς τινας θάμνους, ἐν αἶς τεκοῦσα, idem praebeat οἶς, altero quoque loco fortasse latet vitium, quum mire dictum sit βαθεῖαι τοσαῦται, et scribendum βάθει τοσοῦτοι. Feminini enim generis quam suspecta sit fides etiam Themistii ostendit se ipsum refellens exemplum quod allatum in Thes. Stephani.

Θραῦμα quum 3, 12, 6 ex libris ABCG, inter quos optimi duo, et Agatharchidem describentis Photii Bibl. p. 448, 17 codice optimo pr. manu, restituissem, idem sine libris 17, 20, 5 scripsi pro θραῦσμα, quod etiam Aesch. Pers. 425 tollit codex Mediceus, et meliores Pausaniae 5, 20, 8, et Luciani Hist. c. 25 unus qui θαυμάτων, ut nemo sit dubitaturus de expungendo apud illum quoque 6. Ita κονιάσμασι unus pro κονιάμαsι 20, 8, 3, et saepe scribitur κροῦσμα pro κροῦμα, et quae sunt alia hiims generis, ut χρίσμα, de quo dixi supra (p. XLII) ubi de perfecto κέχρισμαι.

Ἱππάρχην 11, 30, 3, bis scribendum ἵππαρχον , ut est 12, 64, 1; 12, 80, 7; 14, 93, 2; 15, 85, 7; 19, 72, 6; 19, 76, 3, ut 20, 7, 4 male illatum τριηραρχῶν pro τριηράρχων, quod est 20, 51, 3 et 13, 71, 2; 13, 77, 6 τριηράρχαις pro τριηράρχους, quod est in uno 20, 7, 4 [at τριηράρχην 24, 1, 6]; Neutrum enim illorum dixit Diodoms, qnantumvis diceret βοιωτάρχης, etsi in hoc quoque variant libri 15, 62, 4, et νομάρχης.

Ἰχθῦς nominativum pluralis praebent libri optimi 3, 15, 4, ubi deteriores (C) cum Agatharchide p. 449,7 ἰχθύες, sed ἰχθύες iidem 1, 35, 5, ubi ceteri ἰχθῦς. Et quanquam ἰχθύες est etiam apud Atticos, tamen apud Diodorum haud dubie utroque praestat loco ἰχθῦς, quum etiam apud Pausaniam, qui ἰχθῦς habet 4, 34, 1, 2; 8, 21, 2 bis; 9, 24, 2, unus tantum altero loco praebeat ἰχθύες.
Ἰδρυνθείς saepius pro ἰδρυθείς in libris II classis.