Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:Xenophon II. Libri Socratici (1921).pdf/243

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

collati sunt libri, quorum sigla sunt haec: A B C (= B Oeconomici), D (= F Oeconomici) E F G H. Eorum duo sunt familiae, quarum ad priorem referendi A B E H1, ad posteriorem C D F H2. Posteriorem praetulit Schenk, priorem G. Rettig; unde fortasse colligendum neutram neutra esse meliorem. Ad priorem esse referendum Britannicum (Ha) ex apparatu ipso ita clare elucet ut ad rem illustrandam perpauca hic sufficiant exempla: cap. ii, 6 εὑρήσεις A B E H1 Ha, 22 εἰς τοὔμπροσθεν, 23 ἐγὼ γοῦν; iv, 1 τῶν ἀνθρώπων (τοὺς ἀνθρώπους C D F H2), 14 κλεινίᾳ τὰ ὄντα, 41 θαυμασίῳ pro θασίῳ, etc. Codicum E H1 Ha artissima est propinquitas[1]. Ha autem vix per se memoratu dignus, nisi quod cap. iv, 62 προαγογεύσαντα exhibet ubi B E H1 προαγορεύσαντα, A προαγορεύοντα pro προαγωγεύσαντα habent. Codex G ut in Oeconomico ita in Convivio modo cum prioris modo cum posterioris familiae codicibus conspirat. De coniecturis quibus Michael Apostolius codicem A ornavit vide praefationem priorem. Mihi vera esse videtur Schenkelii opinio ceteris omnibus antecellere F.

E.C.M.

Scribebam Oxonii
0mense Februario, a. mdcccci

  1. v, 6 ῥῖνας E H1 Ha cum D G; ii, 4 τῶν om. E H1 Ha cum A; iii, 4 ποτέραν H1 Ha cum D F G; ii, 18–19 ἐὰν σκιὰ ἦ H1 Ha cum A B G; iv, 37 ἔxων E Ha cum D F, 38 om. καὶ E Ha cum D F, etc.