Post Commentariorum Oeconomicique severitates paulisper inter Convivi delicias exquisitas animum recreare licet. Dialogi facetissimi ad textum constituendum non iam ea sane codicum collatorum abundantia uti possis quae in Oeconomico recognoscendo nobis adcrat. Librorum tamen quos in ea parte operis adhibuimus duodecim Convivium quoque habent, qui sunt A B E F O P Q R Veneti tres Ha. Desideratur adhuc ipsius Veneti 511 collatio: necdum collatus est Venetus 368, quem ex illo descriptum esse animadvertit Schenkl. Ex Veneto 513 cum perpauca decerpsisset G. Vitelli, nullius fere esse pretii statim cognovit. Libros Q et R (ex quo descriptum esse Venetum 513 supra diximus) nemo excussit: sed vix digni sunt quibus tempus quisquam impertiat. Librorum qui in Oeconomico B F O sunt designati in hoc dialogo C D G appellantur[1]. Codice P duplex continetur Convivi exemplar, alterum altera manu scriptum: alterum autem H1, alterum H2 designat Schenkl. Ad hos accedunt Parisinus 1645 (B) Vindobonensis cix (F). Octo igitur, vel potius, cum duplex sit H, novem
- ↑ Codici C omnia desunt usque ad c. viii, § 28. Eiusdem fragmenti (inde a c. viii, § 28 usque ad finem) exemplar continet Laurentianus 110, saec. xv.