Σελίδα:Xenophon II. Libri Socratici (1921).pdf/15

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
COMMENTARII
PRAEFATIO

De Commentariorum statu et compositione post L. Dindorfium summa fuit inter viros doctos dissensio. Multa quidem quae hodie in hoc libro feruntur (quem ‘prae ceteris longe emendatiorem’ esse censuit Cobet) interpolatori cuidam deberi, nonnulla ab ipso scriptore esse adiecta post cetera iam scripta et fortasse edita multi disputaverunt. Sed quo licentiae progressus sit interpolator, aut qua ratione Xenophon suum ipse opus mutaverit vel supplementis adauxerit, nemo pro certo ponere audeat, praesertim cum hanc rem qui diligentissime sunt perscrutati confiteantur non semper perspici posse quae sint genuina, quae ab editore ficta aut turbata. De interpolationibus alia statuunt Dindorf et Schenkl, alia Krohn et Hartman: inter quos medium tenet locum Gilbert. Nuper autem in certamen descenderunt aliiqui contra horum aliorumque opiniones nobis persuadere studuerint librum sincerum integrumque opus esse Xenophontis. Sed quomodo factum sit ut tot deprehendamus egregio inspersos corpore naevos, ne ii quidem inter se consentiunt. Nam, ut alios omittam, cum inaequalitates illas ex Xenophontis indole natas esse opinetur Carolus Joel, Theodorus Birt scriptorem putat lib. I. capp. 1 et 2 primo foras dedisse, deinde alias alia opusculo illi adiunxisse vel