Σελίδα:Xenophon II. Libri Socratici (1921).pdf/16

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

inseruisse donec coacervatus sit hicce argumentorum et narrationum cumulus. Postremo sunt qui arbitrentur Commentarios, Oeconomicum, Convivium olim unum opus fuisse: quorum si excutias opiniones, similis occurrit diversitas.

Tot inter vada et scopulos in portu navigare malui: nec si solvere voluissem, licebat, cum ea esset huius editionis lex ut secundum codices, quoad id fieri posset, exhiberetur textus. In textu igitur Dindorfiano recognoscendo et emendando imprimis codicum optimorum A et B auctoritatem secutus sum quos post Fredericum Duebnerum accuratissime contulit Schenkl. Codex A saec. XIII tantum libros I et II continet. Ex hoc descriptus est U: sed librarius non pauca mutavit, interdum autem cum B contra A conspirat, ita ut dubitari non possit quin alterum codicem ad manum habuerit. Codex B saec. XIII ut multas servavit bonas lectiones, ita vitiis minime caret. Correctorum manus expertus est quatuor, quas diligentissime distinxit Schenkl. Idem B pluris aestimat quam A; cum tamen adhuc desideretur editio apparatu critico ornata in quo multo plurium exponantur codicum varietates, nec quanti sit aestimandus codex A, nec quaenam inter ceteros libros et codicem B intercedat necessitudo decerni potest. Librorum inferiorum, quorum magna est copia agmen ducit codex C (= D Hellenicorum), et ipse a Schenkelio collatus. Ex Veneto Marciano 368 ( = V Hellenicorum), qui totus conferri debet, pauca evulgavit O. Keller. Sed huius generis codicum non magna est in re critica auctoritas. Quorum lectiones ut raro memoravi, ita codicum A B C varietates cum Schenkelio et Gilberto eas tantum statui in apparatu