Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:Homeri Opera, vol. 1 (1920).djvu/20

Από Βικιθήκη
Η σελίδα αυτή έχει ελεγχθεί για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

reponendas esse duximus: harum enim eadem est condicio atque formae τεθνειώς. Sic etiam ἧος τῆος contra omnes fontes intulimus: casui enim videtur deberi ut ἕως τέως, quae vocabula metro repugnante ex Atticorum usu desumpta erant, neminem correctorem invenerint.

6. Linguae Graecae decadentis erat pro superlativo gradu comparativum ponere: ut φέρτερος pro φέρτατος (Il. i. 581, etc.).

7. Nonnunquam inter οἱ αἱ et formas vetustiores τοί ταί scriptura fluctuat; simili ratione inter articulum et relativum (ut inter ὄν et τόν, οὗ et τοῦ etc.), atque inter pronomina ὅ γε et ὅδε. Saepe etiam articulum ὁ alii codices habent, alii omittunt. Has lites vix speres librorum auxilio dirimere.

8. Formam τῶ, quae ex articulo nata est ut ex οὖτος forma οὕτω, codices plerique in τῷ mutatam ostendunt. Nos retinendam esse censemus atque inter linguae antiquioris reliquias numerandam.

9. Ad syntaxin pertinet quod pro adiectivis quales sunt ἀντίος ἐναντίος πλησίος saepius adverbia ἀντίον etc. adhibeantur. Ita fit ut inter lectiones ἀντίος et ἀντίον sim. maxima fluctuatio et levissima codicum auctoritas sit.

10. Pluralem generis neutrius cum verbo plurali saepe coniungi apud Homerum iam Aristarchus notaverat: cuius auctoritati in tali re parendum esse duximus.

11. Pro forma ἥκω, quae Attica est, vix dubium est quin ἵκω (vel fortasse εἵκω) reponendum si.

12. Inter σάος σόος σῶς difficilis est optio. Forma antiquissima σάος erat, grammaticis non ignota. At

xvi