Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:Homeri Opera, vol. 1 (1920).djvu/21

Από Βικιθήκη
Η σελίδα αυτή έχει ελεγχθεί για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

in textum non solum σάος σάον, sed etiam σάη σάα etc. reponere paulo esset audacius. Forma autem σόος e formis σάος et σῶς contaminatione quadam nata est, ut ὁρόω ex ὁράω et ὁρῶ. Est igitur novicia, sed iam ante aetatem Alexandrinam vulgata.

13. Participium ἰδυῖα, linguae Graecae monumentum vetustissimum, Aristarcho duce restituimus, uno excepto loco (Ιl. xvii. 5), ubi εἰδυῖα irrepserat, forma scilicet a masculino εἰδώς per analogiam ficta.

14. Litterarum νσ coniunctionem tolerandam esse in formis compositis quales sunt πανσυδίῃ, ἀνστήσεσθαι, ἄνσχεο sim. Aristarchi praeceptum erat.

15. Nomen Σκάμανδρος, quod Homerice non est dicere, multi libri metro aptarunt unius litterae iactura, ut Κάμανδρος eveniret. De hac re satis erit semel monuisse.

16. De lectionibus ex itacismo natis haud opus est multa praefari. Cum enim codices alii errorum huius generis pleni sint, alii aut accuratius scripti aut a correctore aliquo emendati, nobis plerumque in promptu est orthographiam antiquam restituere. De_formis quibusdam nonnisi inscriptionum auxilio certiores facti sumus; ut de θνῄσκω et θρῴσκω, τείσω ἔτεισα (pro τίσω ἔτισα), οἰκτίρω (pro οἰκτείρω).

D. B. M.

Datum a. MCMII

xvii