Σελίδα:Diodori Bibliotheca Historica, I (1888).djvu/60

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
LVI
PRAEFATIO.

ἐπιναύσια. Itaque non duxi consultum deteriorem formam ex melioribus saepe sic fallentibus recipere.

Κροκόδειλος etsi apud Diodorum eonstanter scribitur, ut apud Strabonem, nisi quod apud hunc semel unus 17 p. 811 Κροκοδείλων δὲ πόλις ἐκαλεῖτο πρότερον mutat in Κορκοδείλων, tamen quum Dionis Cassii 55, 10, 8 codex Venetus idem praebeat pro altero, quod hie et alibi ponit Xiphilinus cum ceteris, et Levit. 11, 29 Alexandrinus κορκόδιλος, et Chronici Paschalis Vaticanus p. 156 D κορκοδείλους, fieri potest, ut etiam Diodori fallant codices, etsi sine ullo eorum indieio neutrius vocabuli sollicitanda est scriptura: Dindorf edit. Teubn. V p. XIII.

Κυεῖν, non κύειν, scripsi 2, 42, 1. De quo dixi ad Xen. Cyrop. 5, 4, 35.

Κυλινδεῖσθαι potius Diodorum dixisse quam κυλίνδεσθαι duobus exemplis 3, 16, 4, ubi κυλινδεῖται, et 13, 13, 6, ubi κυλινδουμένας, etsi formae barytonae nullum apud eum est exemplum, non magis probatur quam formae contractae apud Attieos exemplis. Κυλίδονται libri omnes Pausaniae 10, 13, 2, προκυλινδομένων unus Plut. Sull. c. 14, cuius libri alibi aut κυλινδεῖσθαι, exhibent aut καλινδεῖσθαι, quorum aut hoc ubique restituendum aut illud in κυλίνδεσθαι mutandum, atque apud Diodorum aut καλινδεῖσθαι scribendum videtur aut κυλίνδεσθαι, etsi usus est etiam aliena a prosa Atticorum forma κυλίειν [quae occurrit 1, 87, 5; 3, 40,4; 4, 59, 4].

Κυνηγεῖν pro κυνηγετεῖν quum ex libris sit restitutum 2, 40, 6; 3, 44, 2; 4, 34, 4, et in omnibus sit 3, 25, 4; 31, 38; 34, 34, credibile est etiam 4, 84, 4, ubi omnes κυνηγετεῖν, omnes fallere, ut apud Polybium, pariterque in κυνηγεσία 4, 81, 4; 31, 27, 8; 34,34, quum