Σελίδα:Diodori Bibliotheca Historica, I (1888).djvu/59

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
LV
DE SERMONE DIODOREO.

simplici, sed duplici scripsisse videtur ρ, ut Strabo, apud quem contra libros plerosque illatum simplex ρ, aliique, de quibus dictum ad Thes. Stephani. Atque etiam 1, 41, 9 ὄμβροι καταράττοντες, et 17, 75, 2 ποταμὸς καταράττων μετὰ πολλοῦ ψόφου duplici videntur scribenda littera ρ, ut apud Polyb. 10, 48, 7.

Κερασθεὶς 2, 26, 7 redarguitur forma recta 20, 72, 5 libris omnibus servata κραθεῖσαν, et 4, 3, 4 κεκραμένους. Nee dubium non minus fallere exemplum Xenophontis Anab. 5, 4, 29, ubi deteriores κεραθείς, et pauca Platonica de κερασθεὶς et ἀνακερασθείς, atque duplo pluribus formae κραθεὶς redargui, quum vel apud Plutarchum et Philonem sit ἀνακραθεὶς et κεκραμένος, ut mirum sit si ἐπικερασθεὶς scripserit Dionysius A. R. 1, 29, p. 76, 6 potius quam quod prepemodum vel apud Galenum ad Thes. Stephani citatum superest ἐπικραθείς, idemque 1, 60 ἀνακερασθέντες, quomodo Hesychius interpretatur formam ἀνακραθείς, et 1, 89 συγκερασθέντων, quum 2, 46 pro συνεκράθησαν ἀλλήλοις ipse Vaticanus praebeat συνεκράσθησαν, unde intellegitur quomodo ortae sint formae illae toties alteris suppositae, et idem Dionysius scripserit ἀνακεκραμένης 1, 77 med., ἐγκεκραμένας 2, 22 med., κεκραμένην 2, 24, 34, ut Luciano Dial. Mer. 4, 4 appareat eximendum esse κεκεράσθαι vel adeo κεκερᾶσθαι, restituto κεκρᾶσθαι.

Κρίβανος an improbatum Atticistis κλίβανος dixerit Diodorus 2, 49, 3, incertum faciunt libri optimi (CD) λ praebentes. Sed iidem (AC) fere 2, 58, 5 περιναύσια pro περιναύτια, quod refellit ναυτία (ναυτιλία D) 4, 47, 4, ut Polybio quoque 31, 22, 1 perperam putem illatum

Κιννάμωμον D 1, 91, 6 et 3, 46, 3.

Κρεωφαγίας D 3, 31, 3; κρεοφαγούμενοι 2, 54, 6.