Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:Apollonii Rhodii Argonautica (1900).djvu/12

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα έχει εγκριθεί.
PRAEFATIO

codice nititur, mirum quantum (praestantiae eius ratione habita) eum neglexerunt editores, qui plerumque se ad editionem Aldinam et cod. Vat. cl contulerunt. Huius tamen aevi vir doctus R. Merkelius cod. Laur. solum atque integrum fontem textus Apolloniani nobis superesse recte vidit, idque quasi fundamentum iecit editionis suae. Proximus huic, sed longo intervallo, reputandus est cod. Guelferbytanus saec. xiii, quocum intime congruit Laurentianus alter xxxii, 16 eiusdem saeculi. Qui restant libri omnes, praeter unum Vat. cclxxx saec. xiii, sunt saeculorum xv aut xvi, quos tamen enumerare haud operae pretium est. Ex his notissimi sunt Vatt. duo quorum iam mentionem feci et Parisini quinque, quos quidem ut Brunckius nimium laudat, ita plus aequo, ut mihi videtur, contemnit Merkelius: nonnumquam enim unus et alter veram lectionem servaverunt soli. Wellauerus etiam Vratislaviensis cuiusdam et Vindobonensis lectiones interdum commemorat, qui hic illic utiles sunt ad textum constituendum.

In cod. Laur. imprimis notandae sunt alterius manus correctiones. Haec enim manus, id quod Merkelius monet, manum primam non ex archetypo Laur. corrigit sed e codice quodam qui codicum Guelf. et Laur. xxxii, 16 archetypon fuisse videtur. Quam rem ita se habere ex eo concludere licet quod manus alterius correctiones in scripturis orthographia diorthosi cum Guelf. artissime conveniunt, non cum Laur. Ille autem consensus non solum in singulis verbis videtur sed etiam latius patet, nam commode accidit ut is homo qui haec in Laurentianum xxxii, 9 ex altero libro inferret aliquot locis (praecipue quattuor)