versus olim in Laur. omissos suppleverit aut male scriptos repetierit. Repetiti sunt versus libri quarti 952 ad 975 et 1125 ad 1149, ut facile scribendi diversitates inter se comparare possimus. Utrum vero haec altera manus eiusdem scribae atque prima sed postea operae incumbentis (id quod putat Keilius) fuerit necne, incertum, nec multum interest, quoniam, sive eadem fuit sive diversa, alterius recensionis fragmenta hic nobis patere manifestum est.
Huc accedit quod haec eadem manus altera scholia Laurentiana scripsit quorum lemmata fere cum Guelf. congruunt potius quam cum Laur. Nam utraque scholia, Florentina et Parisina, quamvis addendo detrahendo immutando a scholiis cod. Laur. discrepent, ex illo uno fonte fluxisse credendum est: adeo tamen in multis quae a genuina stirpe deflexa sunt inter se consentiunt ut (id quod dicit Keilius) 'utramque recensionem non ex ipso archetypo ductam sed post illud etiam recentiore fonte tamquam communi quodam originis vinculo inter se aptam esse appareat.'
Sed codicum illam stirpem ad quam codd. Guelf et Laur. alter referendi sunt etiam aliquanto ultra saeculum decimum investigare possumus; nam Etymologicum Magnum saepe citat Apollonium, et lectiones ibi propositae (quae non ab ipso Etymologici conditore e carmine descriptae sed in eorum scriptis quos compilavit inventae videntur) plerumque cum archetypo Guelf et Laur. altcrius congruunt. Inde liquet recensionem Apollonii alteram illam a Laurentiano libro satis diversam iam saeculo quinto aut quarto exstitisse. Attamen haec omnia minime de cod. Laur. auctoritate detrahunt, nec, ut verbis Merkeli utar,