Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:Xenophon V. Opuscula (1920).pdf/79

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
DE REPVBLICA
LACEDAEMONIORVM
PRAEFATIO

Recte monuit Kalinka codicum eorundem rationem nequaquam eandem esse in omnibus Xenophontis libellis. De codicibus A B C M vide sis quae ad Hieronem praefatus sum. Sed in hoc libello Mutinensis etiam propius ad B quam ad A accedit, ita ut ex ipso B descriptus esse multis sit visus, id quod in Hierone nullo modo fieri potuit cum quod B omisit habeat C ii. 4 καὶ τὸ κακοδαιμονεῖν. Hic quoque exstant nonnulla in Mutinensi solo quae vere videntur tradita esse vel coniecta: αἰσχουργίαν v. 6, οὐδὲν xi. 6, ἀλλὰ προσθέουσιν xi. 10. Perpauca habet cum Stobaeo communia contra A: εὐγενίᾳ i. 6 manifesto errore, ἀντ’ iv. 4, πεπερακόσιν iv. 7.

Paucis tantum locis altera manu correctus est A: B cum in Hierone et Agesilao semper, quod sciam, primam manum A sequatur, hic constanter cum altera manu facit (ἑκάστοις ii. 2; ὀρθία δὴ εὖ βαίνειν et ἀναθορεῖν ii. 3; κάλων ii. 9).

M ab A ortum esse negavit Pierleoni. Cum Stobaeo habet nihil fere commune praeter ἐνόμισε(ν) ii. 4 et κρεῖττ(σσ)ον X. 3.

Hoc opusculum a Xenophonte non esse abiudicandum hodie, opinor, constat inter omnes.