Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:Xenophon V. Opuscula (1920).pdf/15

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

videntur, graviora sunt ea quae cum Stobaeo habet C communia:

C cum Stobaeo:
πολὺ μείω i. 8 (sic det.: μείω πολὺ A M)
ἂς i. 11 (ἂς M: ὡς A)
δήπου ili. 7 (δήπου M: om, A)
τοὺς per iii. 8 (μὲν τοὺς A M)
τούτων τι iv. 9 (τι om. A M)

Equidem nihil certe affirmare audeo de eo quod nec probari nec refelli possit: immo rem sua natura dubiam in dubio relinquere malo. Sed per hosce annos ostenderunt papyrorum fragmenta quam sit lubricum uni optimoque codici fidem tribuere spretis ceterorum testimoniis, nec deest quod admoneat insigne exemplum. Olim enim G. Gemollius credidit Parisini 1640 manum primam in Anabasi ceteris omnibus codicibus tantum praestare ut ne mentione quidem digni essent habendi nisi ubi lacuna aut mendum in illo libro inveniretur. Quam rationem cum in textu suo secutus esset, ecce in lucem subito prodiit papyrus qui deteriorum nonnullas exhibet lectiones. Pro pudor! coactus est vir minime inhumanus suam ipse prolem ignibus dare ut novum progeneraret apparatum. Requiescat igitur in pace quod prius ille sustulerat: nos, si omnino peccandum est, in eam partem peccemus quae cautior est.