Σελίδα:Patrologia Graeca 001.djvu/102

Από Βικιθήκη
Η σελίδα αυτή έχει ελεγχθεί για πιθανά λάθη.
203204
S. CLEMENTIS I ROM. PONT. OPERA GENUINA.

[Ῥώμην], τῇ Ἐκκλησίᾳ τοῦ θεοῦ τῇ πα[ροικού]σῃ [v 1] Κόρινθον, κλητοῖς ἡγι[ασμέν]οις ἐν


VARIORUM NOTAE

    duae unitatis, qua iideles universos conjunxerat, vi et necessitate esse repetendas. Quisquis enim, Ecclesiae cujusvis membrum audiebat, aliis quibuscunque protinus adnectebatur; et qui ab aliqua meruerat ejici, ab universis utique extorris habebatur. Unde, referente Tertulliano, De prescr. adversus haeres. : Tot ac tante Ecclesie una est illa ab apostolis prima, ex qua omnes; sic omnes prima et omnes apostolice, dum unam probant unitatem. Communicalio pacis, et appellatio fraternitatis, et contesseratio hospilalitatis; quae jura non alia ratio regit, quam ejusdem sacramenti una traditio. Cujus viri, praerupta licet, valida sensa verbis. ut solet, magis Romanis effert. Cyprianus, Lib. de unitate Ecelesie : Episcopatus unus est, cujus a singulis in solidum pars tenetur; et Optatus Milevitanus, lib ii: Totus orbis commercio formatarum in una communionis societate concordat. Hinc S. Ignatius ad Smyrnaeos, Ephesios, Magnesios, Philadelphicos, Trallesios et Romanos epistolas scripsit; Polycarpus ad Philippenses; Dionysius ad Lacedaemonios, Athenienses, Nicomedienses, Cretenses, Ponticos et Romanos; Cyprianus ad clerum Romanum; clerum et plebem Hispaniarum, ad Numidas, Thybaritanos, Furnitanos et Assuritanos; ut non ad sequioris saeculi scriptores descendam. Hinc etiam epistolae synodicae, fidei, quam quisque episcopus profitebatur, indices, ortum duxere. Quae quidem mittebantur, non obsequii causa, ad sedem Romanam, sed ad omnes undique ex quo Ecclesias; cui muneri minime eximebatur ipse pontifex Romanus, testante Gelasio primo, qui ait: Mos est Romanae Ecclesiae sacerdote noviter constituto, dormam fidei suae ad sanctas Ecclesias prorogare. Unde epist. 1 et 2, habetur fidei ejus confessio universis Dardaniae episcopis, et aliis; Quod ipsum cum ab eo poscebat Euphemius Constantinop. respondet Gelasius: Fuit quondam ecclesiasiica hac regula, apud patres nostros, quibus una catholica, apostolicaque communio ab omni prevaricatorum libera pollutione constabat. Ep. 9. Idem Gregorium Magnum praestitisse affirmat Joannes Diaconus in ejus Vita, quam epistolam videre est in Operibus quae exstant, ep. 24. Imo vero nec vel ipsi haeresiarchae huic offlicio defuere, sed licet ab Ecclesia se ultro dividerent, eidem tamen adhaerere, ambitione salis praepostera usque affectabant. Ex Socrate, Theodorito et aliis discimus, quanto studio Arianarum partium antesignani, scriptis undique epistolis, Synodisque congregatis, Ecclesiis se commendabant. Quin Montanus id satagebat et tantum non obtnuit, ut a Zephyrino pontifice Romano, ipse una cum prophetiis suis admitteretur, si Tertulliano, Lib. cont. Prax. in sua causa fides est. Ita et Marcion, teste Epiphanio, a patre suo Sinopensi episcopo ejectus, eideum Ecclesiae Romanae seipsum adjungere diligenter attentabat: quibus rite praestructis, facilis ad sequentem epistolam patebit aditus. Nimirum, quando teterrima seditio, illa longe improbior, quae Divi Pauli temporibus gliscebat, Corinthiorum Ecclesiam divexabat, exspectandum erat, ut deinceps pro Ecclesiae lege et more, tum seditiosi, tum etiam episcopi, per vim et nefas ejecti, nec non ipsa demum Ecclesia male mulctata, querelas et ἐπιζητήσεις suas, quarum mentio statim sequitur, interponerent, responsumque omnes et singuli ferrent, non ab episcopo tantum, sed, quod hic factum videmus, ab ipsa etiam Ecclesiae universitate, De charactere epistola istius, non opus est multa dicantur; si quidem licet a Decretalium, quas papae sequentes imperioso stylo dictarunt, prorsus sit aliena, ἱκανωτάτη γραφή a S. Irenaeo, ab Eusebio μεγάλη καὶ θαυμασία, ab Hieronymo valde utilis, et Epist. ad Hebraeos consimilis, et demum a tota Ecclesia publice legi, et tantum non catholica haberi meruit. J. Fellus.

  1. (82) Τῇ παροικούσῃ. Jun. cum edit. omittit. τῇ; quem articulum Wott. restiluit ex ms. Galland. — Παροικούσῃ Κόρινθον. Forte κατοικούσῃ, ad vitandam τουτολεξίαν, cum idem sit κατοικούσῃ quod παροικεῖν, ut videre est statim in initio libri Rutb, et alibi apnd LXX seniores. Utraque autem vox παρεπιδημεῖν signilicat, et sepius pro eadem usurpatur, ac in eadem enuntiatione ad majorem evidentiam, et ἐνέργειαν adhibetur, ut apud psalm. xxxvii, 13: Πάροικος ἐγὼ εἶμι παρὰ σοὶ καὶ παρεπίδημος, καθὼς πάντες οἱ πατέρες μου, et Pet. ii, 11: Ἀγαπητοὶ, παρακαλῶ ὡς παροίκους καὶ παρεπιδήμους, etc. Sic vetus etiam inscriptio ex insula Delo nuper allata, in ara ab Atheniensibus, Romanis el aliis peregrinis qui in insula inquilini erant, Apollini consecrata, quam inter marmora regia in hortis Jacobaeis videre licet. Quem locum, si vicinam Pinacothecam Bibliothecae celeberrima conjunctam, si numismata antiqua, Graeca et Romana, si statuas et signa ex aere et marmore consideres, non immerito Thesaurum antiquitatis, et ταμιεῖον instructissimum, nominare potes. Inscriptionem ipsam in gratiam eorum, qui ejusmodi studiis delectantur, non abs re forte erit attexere, in qua litteras vetustate abrasas, nos supplevimus :

    ΘΕΟΦΡΑΣΤΟΝΗΡΑΚΛΕΙΤΟΥΑΧΑΡΝΕΑ
    ΕΠΙΜΕΛΗΤΗΝΔΗΛΟΥΓΕΝΟΜΕΝΟΝ
    ΑΘΗΝΑΙΩΝ
    ΚΑΙΡΩΜΑΙΩΝΚΑΙΤΩΝΑΛΛΩΝΞΕΝΩΝ
    ΚΑΤΟΙΚΟΥΝΤΕΣΚΑΙΠΑΡΕΠΙΔΗΜΟΥΝΤΕΣΕΝ
    ΔΗΛΩ
    ΑΡΕΤΗΣΕΝΕΚΕΝΚΑΙΚΑΛΟΚΑΓΑΘΙΑΣΚΑΙΤΗΣ
    ΠΡΟΣΤΟΥΣ
    ΘΕΟΥΣΕΥΣΒΕΙΑΣΑΝΕΘΗΚΑΝΑΠΟΛΛΩΝΙ

    Nascentis autem Ecclesiae statum, quae sub imperatoribus ethnicis, et ut plurimum persecutoribus, nullibi stabilem et permanentem locum possideret, sed (sicut olim patriarcha in tentoriis, et populus Israeliticus in eremo sub pellibus) patriam coelestem anhelans, vitam in terris vagam ac dubiam, tanquam hospes et peregrina transigeret, voces hae appositissimae, παροικεῖν et κατοικεῖν, graphice depingunt, et nobis ob oculos ponunt. Longum esset per singulos Patres ire, et loca ex illis cumulare, quibus humanae vitae, quam παροικίαν vocant, τὸ ὀλιγοχρόνιον, et Ecclesie instabile sortem promiscue his vocibus, denotant; epistola ad Diognetum plane aurea, sic loquitur: Πατρίδας οἰκοῦσιν ἰδίας, ἀλλ' ὡς πάροικοι· μετέχουσι πάντων ὡς πολῖται καὶ πανθ' ὑπομενουσιν ὡς ξένοι· πᾶσα ξένη, πατρίς ἐστιν αὐτῶν, καὶ πᾶσα πατρὶς, ξένη, etc. Junius. — Negari minime debet κατοικεῖν idem saepissime esse ac παρεπιδημεῖν, et proinde versionem doctissimi Junii recte esse institutam; praesertim cum is nascentis Ecclesiae status, ut sub imperatoribus ethnicis et plurimum persecutoribus nullibi stabilem et permanentem possideret locum, sed patriam coelestem anhelans, vitam in terris vagam et dubiam, tanquam hospes et peregrina transigeret. Πατρίδας ἔχουσιν ἰδίας, ἀλλ' ὡς πάροικοι· μετέχουσι πάντων ὡς πολῖται καὶ πανθ' ὑπομενουσιν ὡς ξένοι· πᾶσα ξένη, πατρίς ἐστιν αὐτῶν, καὶ πᾶσα πατρὶς, ξένη, ut ait Justinus ad Diognetum. Interea tamen advertere licebit παροίκους, non modo inquilinos et hospites, sed in vicinia habitantes cives et indigenas a probatissimis auctoribus passim dici; et non tantum continentia aedificia, sed pomoerium et universam quaqua patet