Σελίδα:Patrologia Graeca 001.djvu/101

Από Βικιθήκη
Η σελίδα αυτή έχει ελεγχθεί για πιθανά λάθη.
201202
EPISTOLA I AD CORINTHIOS
ΚΕΦΑΛΑΙΟΝ Α’.

Ἡ [Ἐκκλη]σία τοῦ θεοῦ [v 1] ἡ παροικοῦσα [v 2]


VARIORUM NOTAE
  1. (80) Ἡ Ἐκκλησία τοῦ θεοῦ. Miseret me doctorum virorum, quod odio catholice veritatis, studioque vanae haereseos adducti, existiment per hanc superscriptionem adjuvari errorem suum, quo episopis coaequant presbyteros, quia nulla peculiaris vel scribentis mentio, vel cleri Romani praerogativa, vel Corinthiaci presbyterii a plebe discretio appareat, sed omnes ad omnes confertim scribant. (Cfr. Blond. Apol. pro sent. Hieron.) At si recte ex principiis suis voluissent argumentari, concludere oportebat idem jus fuisse laicis ac presbyteris et episcopis: atque hoc modo deterrimum rerum statum invehere, ἀναρχίαν, adversus quam Clemens tota pugnat epistola. Praeclara vero hac ratiocinatione conficetur, ut Paulus, quia scribit Epistolas una cum Sosthene, Timotheo, Silvano, et fratribus universis, majorem non obtinuerit quam ultimus Christianorum, in Ecclesiae regimine, auctoritatem. Cur ergo, rogabis, cum Clemens γυμνῇ κεφαλῇ potuerit litteras dare, maluit latere sub persona Ecclesiae? Facilis responsio: Quoniam totius apostolicae Ecclesiae commune votum erat, pacatam cernere Corinthiorum Ecclesiam, a Petro quoque Pauloque fundatam; ingensque futurum erat. Corinthiis incentivum, ipsa Romanorum simul scribentium concordia. Accedit huc apostolicus mos communicandi quae gerebantur, cum tota Ecclesia, qui et diu duravit, et ordinem hierarchicum non iufringit. Unde S. Cyprianus, fortissimus apicis episcopalis propugnator, ita clerum suum alloquitur, epist. 5: Ad id vero quod scripserunt mihi compresbyteri nostri Donatus et Fortunatus, Novatus et Gordius, solus rescribere nihil potui; quando a primordio episcopatus mei statuerim, nihil sine consilio vestro, et sine consensu plebis, mea privatim sententia gerere. Sed cum ad vos per Dei gratiam venero, tunc de iis, quae vel gesta sunt, vel gerenda, sicul honor mutuus poscit, in commune tractabimus. Cotelerius. — Ἡ Ἐκκλησία. Rectissime statuit eruditus Junius veteres primitivae Ecclesiae scriptores, etc., quae vide initio Προσημετώσεως (Supra, col. 45). At non solum singulares personae et Ecclesiarum praefecti, sed tota Ecclesiarum universitas hoc ipsum prastabat. Sic Sinyrnensis Ecclesia ad illam, quae in Ponto erat, litteras dedit, quarum maximam partem legere est apud Eusebium, Hist. lib. iv, c. 14, et eas totas, si non per interpolationes plus quam totas, ex editione reverendissimi Usserii Armachani. Sic etiam Ecclesie Viennae et Lugduni Galliarum epistola, apud eumdem Eusebium, occurrit. Adeo non singularis exempli res est praesentis epistolae formula, Ecclesiae Romanae nomine perscriptae. Quin et observandum, instituti hujus causas nou adeo a fraterna illa charitate el animarum zelo, quibus olim Christianorum mentes incalueruut, quam ex regiminis ecclesiastici et individuae
  2. (81) Παροικοῦσα. Vertendum utrobique peregrinatur Rome et Corinthi peregrinatur, ut variis exemplis ostendit vir magnus Henricus Valesius, in limine notarum ad Historiam ecclesiasticam Eusebii. P. Colomesius. Sic verterat Patr. Junius, quem temere correxit J. B. Cotelerius.