Σελίδα:Diodori Bibliotheca Historica, I (1888).djvu/64

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
LX
PRAEFATIO

videntur genitivi οὗ vel ὅτου. De quibus sic additis ab librariis dixi ad Thes. Stephani in Ἄχρι, Μέχρι et Ἕως, etsi de recentioribus quidem anceps saepe est iudieium, quos dixisse alienum a veteribus ἄχρι, οὗ ἂv vel κα certis constat inscriptionum testimoniis, ut illnd tantum certum sit neminem dixisse aut potuisse dicere ἄχρι, aut μέχρι ἂv οὗ. Quanquam hoc ipso multo etiam mirabilius est illud μέχρις οὗ vel ὅτου, quod cum genitivo coniunctum apud Herodotum omnes inde ab H.Stephano in Thes. ν. μέχρι, ρ. 952, Β, C, ad hunc usque diem illius potius quam librariorum esse crediderunt. Quod graecum esse credam tum qimm melioris quam sunt libri Herodoti, omni vitiorum genere contaminati, fidei testis confirmatum videro testimonio hoc omnis rationis expers genus loquendi.[1]

Μίγνυμι, quum aoristum secundum passivi alibi ex libris receperit, fortasse etiam 4, 37, 2, ubi ἀἀναμιχθέντες, et 5,33,1, ubi μιχθέντων, et 5,55,4, ubi μιχθέντα sequente mox altera forma, quae tot aliis est locis, et 5,80,1, ubi επιμιχθέντων, libri fallunt, ut ἐκδαρθέντος vel optimi (D) pro ἐκδαρέντος 4, 47, 5, et unus (Α) ἁρπαχθεῖσα pro άρπαγεῖσα 4, 72, 2, etsi non est cur in hoc quidem verbo non duplex Diodoro concedatur forma aeque usitata.

Μικρός tantum, non σμικρος quum dixerit Diodorus, σμικρολογίαν 30, 21, 3 corrigendum videtur.

Μίνως Diodorum flexisse Μίνω, Μίνῳ, Μίνω, non ut saepe fit in libris Μίνωος, Μίνωι, Μίνωα, non est dubitandum, etsi libri ita in utraque forma kidunt ut in formis Ἀπόλλω et Ἀπόλλωνα, sed saepius consentiunt


  1. μέχρι ante vocales, μέχρι ὅτου ante consonantes Diodorum praetulisse arbitratur Kaelker p. 310.