Σελίδα:Xenophon V. Opuscula (1920).pdf/44

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

Ages. ii. 22 et Hell. vi. 4. 5 nulla est discrepantia, modo recte locos interpreteris. Cf. Dakyns ad Hell. v. 4. 38. Postremo, quod pugna Coronensis οἵαπερ οὐκ ἄλλη τῶν εφ’ ἡμῶν fuisse dicitur (Ages. ii. 9; cf. Hell. iv. 3. 16), id etiam post pugnam Mantinensem propterea repetere ausus est Xenophon, quia voluit res ab Agesilao gestas amplificare, Epaminondam elevare. Alias huius generis amplificationes enumerare supervacaneum est. Nam qui modus in laudatione servandus sit alius aliter diiudicat; et sunt fortasse quibus valde displiceant quae Evagori tribuit Isocrates Εv. § 24 s., 29, 72. Xenophontem autem ne ignoremus in re narranda censuisse aliud historico, aliud encomiographo decere, iam ea quae de Socratis in contione Atheniensium auctoritate Hell. i. 7. 15 et Comm. i. 1. 18 (cf. iv. 4, 2) narravit inter se pugnare concedendum est.

Restat ut ad unum Agesilai locum provocem qui per se ipse vociferatur Xenophontem hunc libellum conscripsisse. Auctor enim capite decimo summatim commemorans quot quantasque virtutes aliis ad imitandum prae se tulerit Agesilaus, illum et θεοσεβῆ et δίκαιον et ἐγκρατῆ fuisse declarat. Quid Xenophon de duobus illis quos praeter Agesilaum maxime est admiratus? Velim conferas ea quae de Cyro maiore narrat in Cyrop. viii. 1,2 s. Ait enim Cyrum primo τῇ θεοσεβείᾳ, deinde τῇ δικαιοσύνῃ, tum τῇ ἐγκρατείᾳ effecisse ut alii virtutem colerent. adem in fine Commentariorum de Socrate praedicat. Ecce eaedem virtutes eodem ordine dispositae, quibus maxime insignita sint tria illa ingenia. Nonne apparet haec omnia uno eodemque ab auctore esse profecta?

Transeamus ad textum, qui Vaticano 1335 cum