Σελίδα:Xenophon V. Opuscula (1920).pdf/43

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
AGESILAVS
PRAEFATIO

Agesilavm a Xenophonte scriptum esse crediderunt viri docti iam proximo a postremo ante Christum natum saeculo. Primus subditicium esse suspicatus est Valckenaerius: cuius opinioni, quamvis a multis deinceps probatae, ego adstipulari non possum. Sed huius libelli de oratione rhetorica et compositionis licentia non a Xenophonte aliena, satis iam ab aliis est disputatum: verborum delectum et syntaxim optime illustravere Herbertus Richards et Leopoldus Gautier. Ea igitur quae de rerum obiter commemoratarum fide obiecta sunt quam possum brevissime recognoscam. Et primo c. ii. 20 ubi pro τοῖς ψιλοῖς requirimus τοῖς ὁπλίταις, num credere possumus imitatorem qui cum Hellenica tum alia multa Xenophontis opera tam diligenter perlegerit tantum in errorem incidisse? Illius loci quin prior pars non scriptoris sed librariorum ex errore laboret non dubito. Deinde i. 6 νέος appellatur Agesilaus plusquam annos XL natus, quod plerisque ridiculum videtur. At permisit sibi laudator deminuere aliquid de aetate regis qui non solum ad summam vixit senectutem, verum solus demonstrasse dicitur proborum virorum senescere quidem corporis vires, sed animi vigorem perpetua fruiiuventute. Inter ea quae de Agesilao praedicantur