Σελίδα:Xenophon V. Opuscula (1920).pdf/235

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
ATHENIENSIVM RESPVBLICA
PRAEFATIO

Asperam hanc et incomptam Catonis cuiusdam Atheniensis orationem, quamquam in codicibus Lacedaemoniorum Rempublicam sequitur, ultimum in locum relegare commodius est visum. Vnde factum sit ut in corpore Xenophonteo includeretur nescimus: Xenophontis nomen procul dubio appositum erat priusquam in bibliothecam Alexandrinam venisset. Quoniam eo erat tempore scripta cum metus essct ne valde displicerent populo hominis sententiae minime populares (ii, 18), primo sine nomine auctoris inter paucos Athenienses circumlatam esse crediderim. Forsitan Xenophontis heres cum inter libros eius invenisset, ab eo ipso scriptam esse temere ratus sit.

Ne obturbaret potius quam adiuvaret lectorem editio nostra, textum exhibui, quoad fieri potuit, qgualis in tribus codicibus (B C M) legitur, qui soli sunt ad recensendum utiles. Neque apparatum criti- cum magno coniecturarum acervo oneravi. Namque eorum, quibus cum hoc libello res fuit, tota fere opera in eo est versata ut explerent lacunas et orationem in pristinam quam dicunt formam restituerent. Quod si scriptoris consilium atque indolem respicimus, neque eloquentiae suavitatem neque artam cogitationum cohaerentiam efflagitare debemus.