Σελίδα:Xenophon V. Opuscula (1920).pdf/189

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
CYNEGRETICVS
PRAEFATIO

Cynigetici de aetate et fide post Fischerum et Valckenaerium ambigitur. Equidem hoc tantum sentio, libellum nostrum qualem nunc legimus non ab ipso Xenophonte scriptum esse. Sed, ut statim dicam id quod mihi veritatis aliquam speciem habere videtur, haud scio an σύγγραμα reliquerit in quo regularum seriem in usum venatorum iuniorum, artis. venatoriae et laudationem et defensionem contra Aristippum, κατηγορίαν sophistarum extemporalem litteris mandasset, compilata Antisthenis sapientia: id autem Diodorus filius, seu quisquis fuerit cuius in manus venerit, scribendi genere in suum morem immutato in lucem edere statuerit manente tamen nomine Xenophontis. Quamquam enim multi multa Xenophontis ipsius studiorum et doctrinae indicia in nostro libello detexerunt, nemo, opinor, gravissima illa Rademacheri argumenta ne conatus est quidem refellcre, quibus demonstravit omnino alienum esse eius stilum a Xenophontis consuetudine. Et Herbertus Richards, qui ob verba et locutiones quasdam Xenophonti proprias, ad vindicandam totius libelli auctoritatem propensior fuit, vereor ut satis ponderaverit quot et quanta in contrariam partem adlata sint.