Libro de Re Equestri et Cynegetico, qui pessime nobis in codicibus traditi sunt, lucem attulit Carolus Schenkl vocato in consilium Vindobonensi A, saeculi xvi, Cuius codicis fuisse archetypum minusculis literis exaratum saec. c. xii demonstravit Pierleoni.
Librum de Re Equestri bis quidem continet Vindobonensis ille in foliis 18v sq. et in f. 138r sq., eadem manu scriptum; sed cum prior editio (R) nullius fere pretii sit, altera (A) permultis locis unicus est veri testis. Itaque quo facilius perspici possit quanta sit codicis A praestantia, virtutes eius brevi tabula dispositas inspiciamus:
I. Additamenta ceterorum omittit:
τῷ vi. 13; αἱ vii. 17; καὶ ix. 2; ἅμα x. 17; οὐχ xi. 2; ὦσιν xii. 6; ἀρκεῖν xii. 7; 3 τοῦ ἵππου xii. 9.
IΙ. Verba in ceteris omissa supplet:
δὲ i.8; ἐπιμελητέον et τὰ iv. 5; ἀντίον ἑαυτὸν vi. 3; μὴ … αἰσθανόμενος vi. 10; εἰ vii. 4; τε ωii. 7; τοῦ viii, 7; ποιητέον viii. 8; τῷ δόρατι viii. 10; οἱ viii. 13; ὡς X. 1; σχηματοποιεῖσθαι X. 4; τὸ X. 11; μὲν xi. 13; γὰρ xii. 1; δὴ et ὅπως xii. 6; ἂν xii. 10.
Ill. Veram lectionem solus praebet:
νομίζομεν i. 1; πλατείᾳ, βελτίων, ἑαυτοῦ i. 14; πωλο-