Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:Xenophon V. Opuscula (1920).pdf/106

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

ante a. 346 compositum esse libellum censuere redarguit Adalbertus Roquette.

Codicis Vaticani 1335 (A) pars vetustior, de qua cf. Praef. ad Iust. p. vi, exhibet verba a c. i. 5 ὑπάργυρος usque ad c. iii. 5 εἰσάγοιτο καί. Partis recentioris rationem non habui. Vaticanus 1950 (B) omnia habet usque ad vi. 3 κάλλιστ καί. Marcianus 511 integrum exhibet libellum, et a Vaticano 1335 hic saltem eum non esse derivatum iam inde apparet quod nec lacunas Vaticani B et Mutinensis (iii. 14; iv.47; v.12) praebet et finem opusculi continet. Mutinensis a Vaticano 1950 descriptus esse videtur Schanzio. Propriae et praeclarae eius codicis lectiones num coniecturae sint, ut supra dixi, incertum relinquere malo. Miror certe librarii illius modo sollertiam scientiamque, modo stultitiam. Nam i. 5 recte descripsit vel excogitavit σπειρομένη μέν, quod iam in fragmento papyraceo quod edidit Wilcken (Archiv für Papyrus-forschung, i. 473) exstare videmus, cum B M μέν omittant: nec non laudi est dandum quod ἀπόντι pro ἀπὼν ii. 2, ποῦ pro ἢ οὐ (attende Π pro Η) et ἢ ante Ἀθήνησιν v. 4 habet. Idem ut alia omittam absurde δεκάδας ex καὶ κάδας (sic B, non κεκάδας vel sim.) fecit iii. 14, ac satis esse putavit οἰοίμεθα pro οἰόμεθα scribere iv. 37 ὡς ἐμῇ δόξῃ παραγγέλω σκοποῦσιν intactum relinquere v. 2.

SIGLA
Π = fragmentum papyraceum (i. 5-6) saec. ii
A = Vaticani 1335 fragmentum
B = Vaticanus 1950
C = Mutinensis 145
M = Marcianus 511
det. = codd. deteriorum unus pluresve

Opusculum politicum a. 355 A. C. compositum