Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:Xenophon V. Opuscula (1920).pdf/105

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
DE VECTIGALIBVS
PRAEFATIO

Hoc quoque in libello quae usurpatur dictio quin prorsus sit Xenophontea post Herberti Richards et Leopoldi Gautier labores negari non potest. Eis quae illi congesserunt addiderim frequentem usum verborum πειρᾶσθαι et περαίνειν, pluralem ἐπιμέλειαι, ἀγαθὸν δὲ καὶ καλὸν (iii. 4), εἱ δὲ τίς με ἐπερωτῴη … οὐκ ἂν φαίην (v. 13), formulas transeundi (i. 2; iii. 1; iv. 13 ; Comm, III. i.1; Inst. VIII. i. 48; iii. 1; R.L.v.1; xiii. 1; Hipparch. i. 17) et concludendi (iv. 33; Inst. IV. viii. 11; VIII. viii. 27; Hell. VII. v. 27). Hieronis c. noni et libri de Vect. c. secundi unum eundemque fuisse auctorem ecquis non suspicetur? Nonne unus idemque censuit praemiis ad virtutem esse homines commovendos (iii. 3; Hiero ix.6; Hipparch. i.26)? Cf. etiam iv. 30; Hier. ix. 5; Hipparch. ii.2. Epilogum huiusce operis non esse a Xenophonte scriptum mihi quidem incredibile est (cf. vi. 2 ἐπερέσθαι τοὺς θεοὺς εἰ λῷον καὶ ἄμεινον εἴη ἂν τῇ πόλει, 3 τίνας θεῶν προσποιούμενοι κάλλιστα καὶ ἄριστα πράττοιμεν ἅν, Exped. III. i. 6 τίνι ἂν θεῶν θύων καὶ αὐχόμενο κάλλιστα ἄριστα ἔλθοι, R.L. viii. 5 ἐπήρετο τὸν θεὸν εἰ λῷον καὶ ἄμεινον εἴη τῇ Σπάρτῃ, Exped. VI. ii. 15 et VII. vi. 44). Eos ad refutandos qui aliter opinati sunt Xenophontem vectigalia Atheniensium tractaturum fuisse, alia commendaturum consilia, satis valent quae egregie disputavit Hartmanus: et metoecis ut equo merendi ius esset (ii. 5) iam antea suaserat Xenophon (Hipparch. ix. 6). Eos. denique qui non