Σελίδα:Xenophon III. Expeditio Cyri (1904).pdf/13

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
vii
PRAEFATIO

C descriptum esse primus Breitenbachius censuisse videtur, novis confirmavit argumentis Hugius. In lib. VII supplementa illa quae codici B desunt in A iam inveniuntur. Ceterum ea quae de coniecturis et corruptelis codicis B scripsi pariter in A cadunt, excepto quod librarius A pauciora coniectura recte perspexit quam Apostolius.

Ad hos tres accedit quartus, qui antehac parum innotuit:

E, Etonensis chartaceus forma maxima, saec. XV. Iam ab I. Burtono in usum Hutchinsoni cum ed. Stephani secunda collatus erat, sed ita neglegenter ut parum nota obscuraverit potius quam ignota patefecerit. Minime igitur mirum si Dindorfius huius codicis lectiones integras et sinceras referre conatus plus milies in errorem incidit[1]. Itaque necesse est in hac re excutienda paulo longius progredi[2].

Cyropaediam continent f. 1–100 r, Anabasin f. 101 r.–178: una manu scripta esse videntur omnia. Anabasin autem praecedunt versus triginta gratulatorii Byzantinae originis, qui in cod. C inveniuntur et ab A. Hugio descripti sunt. In C tertii versus ultimum verbum incertum est utrum πλέων sit an πλέον: cetera ita leguntur:

ἔχων τε λαμπρὰν τὴν ἀλήθειαν
  1. Persaepe Burtoni Gaisfordique silentio nimium credens codici E attribuit quae revera codicis D (de quo vide infra) propria sunt: codici D quae in Etonensi inveniuntur. Quod cum mihi permirum videretur, veritus ne forte vir insignis schedas suas inter se errore ridiculo miscuisset, cognoscere statui quacum editione cod. Bodleianum Gaisfordius contulisset. Mox evolutis editionibus collatisque cum Dindorfi apparatu collegi Dindorfi ipsius primam anno 1825 editam in manibus habuisse Gaisfordium. Dindorfius igitur, ut silente Burtono Stephanianae secundae lectiones attribuit cod, Etonensi, ita, si silebat Gaisfordius, cod. Bodleianum cum prima sua conspirare sumebat.
  2. Opinionem nostram, quae lectionum comparatione nititur, saeculo XV scriptum esse Etonensem confirmat T. W. Allen, codicum manuscriptorum existimator doctissimus.