Σελίδα:Xenophon III. Expeditio Cyri (1904).pdf/11

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
v
PRAEFATIO

habet lectiones quas, quia deteriorum propriae sunt, in Gemolli apparatu frustra requiras: ἐδόκει τὸ πρᾶγμα VI vi 10 (τὸ πρᾶγμα ἐδόκει C), σώζεσθε 18 (σώζοισθε C), κελεύουσι 20 (ἐκέλευσε C), καὶ cum D, cui falso ἢ tribuitur, 20 (ἢ καὶ cet.). Vides has quattuor lectiones nullo modo iis esse inferiores quae in C inveniuntur. Quam antiquus sit textus qui in deterioribus legitur ex Athenaeo cerni potest, qui semper fere—si unum locum VI i 6 excipias, ubi recte cum X omittit ὅδε[1]—deteriorum lectiones exhibet. Athenaei igitur aetate recte praebebat textus ille deterior ἔπεσε VI i 5, προίδηται 6, ὠμοβοείας VII iii 32, quorum προίδηται et ὠμοβοείαις in melioribus non leguntur. Demetrius Anabaseos I viii 10 citans ἐλώντων (ἐλθώντων cod. P Demetr.) καὶ διακοψόντων—quod verum est—cum deterioribus habet: Aristides autem καλεῖται I ii 8 et αὐτήν I ii 13 recte habet, quae hodie deteriorum sunt propria. Quis igitur ita normam illam Dindorfianam interpretari audeat ut bonas lectiones quae in deterioribus tantum legantur omnes prorsus abiciendas arbitretur?

Codicum ad melius pertinent genus C B A E, quorum consensum, cum revera tres B A E exemplaria sint unius cod. C, siglo X denotavi[2].

C est Parisinus 1640 membranaceus forma maxima, anno 1320 confectus. Cyropaediam continent f. 1–123 r., Anabasin f. 124–205. A Ducbnero in usum Dindorfi collatus erat: quam accuratissime nuper con-

  1. Cum multa parum accurate citet Athenaeus, nihil ponderis habet particulum τε post φιάλην additum cum X VII iii 27.
  2. X =C B A E aut, ubi C, mutationem subiit, C2 B A E: sed saepe ob silentium Duebneri vel Amati (vide infra) lectio codicis B vel A ignota est: inde sigla X (B?) et X (A?) in apparatu nostro, ubi suspicamur B vel A cum C E consentire quamquam nihil ex B A enotatum est.