Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:Xenophon II. Libri Socratici (1921).pdf/285

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

docti opinio, postquam codicem Britannicum contuli mihi quidem dubium videtur. Britannicus enim ubi a libro A differt. haec habet cum B vel B, communia: εἰ B Harl. § 5, οὔτως § 10, om. οἱ § 11, πολλῶν § 15, εὐδαιμονεῖ § 18, πρὸ § 20, οὐκοῦν § 21, πολλὴ et ἐγράψαντο § 24, τεθνᾶναι § 33; καλλῶν τετυχηκέναι B2 Harl. § 9. Quae autem cum A contra B B2 habet haec sunt: ὅτε § 8, γειναμένοις § 20, περὶ ante παντὸς § 22, κυδρὸς § 29, αὐτὸν vel αὑτὸν § 23, ἐγίγνετο § 23, ὀνομάζων pro νομίζων § 24, ἐπετελέσατο § 34. Has varietates contemplanti fortasse videatur A ex Harleiano descriptus esse. Sed, ut alia omittam, vetustior est A quam codex noster. Unde igitur absurdum illud ὀνομάζων pro νομίζων irrepsit in Harleianum et A: unde αὐτὸν vel αὑτὸν pro αὐτός, quod emendate legitur in B2? Nonne satis apparet ex uno eodemque codice descriptos esse A et Harleianum simillimo quidem codicis B, sed qui non omnia eadem exhiberet? Iam in § 28 A et Stobaci codices μᾶλλον ἂν habent, Harl. μᾶλλον, B μάλ’ ἂν. Mihi verum esse videtur μᾶλλον: id tamen mihi persuasum habeo neque coniecturam esse neque ex archetypo fluxisse, sed errore felici verbum ἂν omississe librarium neglegentissimum. Vereor autem ne νομίζων illud codicis B nihil aliud sit nisi coniectura palmaria pro ὀνομάζων quod erat in archetypo.

Instar alius codicis sunt libri Stobaei, qui in Anthologii lib. III, cap. vii laudat § 25 θαυμαστὸν ἔμοιγε ... § 27 θάνατος et § 28 παρὼν δέ τις ... § 29 ἐστιν ὁ νικῶν. Sed verba λέγεται δὲ ... ὁ νικῶν (§ 29) in codicibus tantum exstant Trincavellianis. de quibus vide Prolegomena ad Stobaei lib. iii (ed. Wachsmuth-Hense): in melioribus non leguntur.

E.C.M.