Hoc opusculum L. Dindorfius in praefationis ad editionem Oxoniensem pagina xv ait tamquam Xenophontis, cuius nomen non constet an in ullo gerat libro scripto, citare Athenaeum, Stobaeum, scholiastam Platonis in cod. Bodleiano, neque aliam credibile esse usurpasse Diogenem Laertium ii, 57, ubi inter Xenophontis scripta referat Ἀπολογίαν Σωκράτους: nec quemquam Xenophontis esse dubitasse ante Valckenarium. Manu quidem posteriori adscriptum est Xenophontis nomen in codice Britannico, et legitur in interpretatione Latina, quam edidit Leonardus Aretinus. Nos autem, cum ipsius Ἁττικῆς μελίττης sermonem haec mella redoleant, nomen in titulo impense reposuimus.
Tres quibus continetur Socratis defensio exstant codices, Vaticani 1335, saec. xii, et 1950, saec. xiv, Britannicυs que[1] Harleianus 5724, saec. xv. Vaticanus 1335 ‘duas’ inquit Schenkl, ‘corrigentium expertus est manus, unam saeculi xiv, alteram recentissimam saeculi ut videtur xviii.’ Idem ex B, vel potius B2, descriptum esse A demonstrare studuit. Vbi autem aliam exhibet scripturam B. aliam A, librarium codicis A opinatur textum emendasse. Haec num vera sit viri
- ↑ Nondum pernotuit tertius ille codex qui Xenophontis continet Apologiam fol. 51, Agesilaum fol. 57, Hieronem fol. 80 b. Si plura exstarent exemplaria Apologiae, contemni posset, sed in summa codicum inopia haud neglegendus est. Hic liber forma est minima, bombycinus.