Σελίδα:Xenophon II. Libri Socratici (1921).pdf/17

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

retinere aut inserere quae possunt genuinae videri, omissis omnibus quae aperte vitiosae nisi si quid ad veram lectionem indagandam conferre videntur.

Verum cum omnes libri manuscripti ex uno archetypo orti sint Ioannis Stobaei aetate inferiori[1], magno momento est illius Florilegium et ad corruptelas codicum tollendas et ad lacunas explendas. Sed nondum satis accurate collati sunt codices optimi Vindobonensis, Escorialensis, et, id quod in praefatione critica monuit Gilbert[2], apud Stobaeum quoque multa vitiose leguntur. Quibus de causis non sine haesitatione quadam in textum recipi debent quae sola Stobaei auctoritate niti dicuntur.

E.C.M.

 Scribebam Oxonii

 mense Ianuario a. m.dcccc.


Iam prelo subiectis Commentariorum schedis, cognovi ex Centralblatt für Bibliothekswesen, 1897, p. 273, fragmentum illud papyraceum, saec. iii vel iv, quod sine auctoris nomine in Novis Scriptorum Classicorum Fragmentis ediderunt Grenfell et Hunt, ad caput tertium libri primi Commentariorum pertinere. Quod cum nondum sit satis notum operae pretium est totum exscribere. Si recte lacunas supplevi, patet hic illic omissam esse unam et alteram literam (col. 2, vv. 11, 17, 18).

  1. Rem demonstrant lacunae omnibus manuscriptis communes.
  2. In editione Teubneriana diligentissime ille perpendit codicum varietates et de interpolationibus seu brevioribus seu longioribus subtilissime disputavit.