Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:Patrologia Graeca vol 52.pdf/196

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
@391 S. JOANNIS CHRYSOSTOMI ARCHIEP. CONSTANTINOP. 592
@HOMILIA

IN EUTROPIUM EUNUCHUM PATRICIUM AC CONSULEM (a).

-
suum compellare oportebat, idemque ab illo vicissim

audire, nempe Vanitas vanitatum, omnia vanitas. Annon assidue tibi dicebam fugitivas esse divitias ? Tu vero nos non ferebas. Annon dicebam eas ingratum domesticum esse? Tu vero credere no- lebas. Ecce experientia docuit non solum fugitivas et ingratas, sed homicidas etiam esse, ut quæ in trenio. rem ac metum nunc te conjecerint. Nonne dicebam tibi, cum me indesinenter objurgares vera monen- tem, me tibi potius amicum esse, quam adulatores ? me qui arguerem, majorem tui curam gerere, quam eos, qui tibi per omnia obsequerentur? Nonne et hoc addebam, fide digniora esse vulnera ab amicis, quam voluntaria oscula inimicorum (Prov. 27. 6)? Si mea vulnera tulisses, haudquaquam tibi illorum oscula hoc exitium attulissent: mea enim vulnera sanitatem afferunt, illorum oscula morbum immedicabilem tibi conciliaverunt. Ubi nunc pocillatores tui? ubi qui in foro populum de via decedere cogebant, tuasque laudes passim apud omnes prædicabant? Transfuge- runt, abnegarunt tuam amicitiam, suam securitatem tuis periculis quærunt. At non tales nos, sed et tunc quamvis ægre ferentem non destituimus, et nune collapsum protegimus ac curamus. Ecclesia a te ho stiliter habita, expanso sinu te suscepit: theatra au- tem magnis obsequiis a te culta, quorum causa sæpius nobis infensus fuisti, et prodiderunt te et perdide- runt. Attamen numquam destitimus his te verbis al- loqui Cur ista facis? in Ecclesiam debaccharis, et teipsum in exitium præcipitem agis : et tu hæc omnia monita negligenter prætercurrebas. Et circensis qui - dem multitudo exhaustis in se tuis facultatibus gla- dium in te acuit: Ecclesia vero importuno tuo furore exagitata, ultro citroque cursitat, si quo pacto te cx his casibus implicitum extricare queat. 2. Quo consilio hæc loquatur; Eutropii splendor

Digitized by Google
1. Quam fluxæ res hujus vitæ. - Semper quidem,

nunc vero maxime opportunum est dicere: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Eccles. 1. 2). Ubi nunc inclytus ille consulatus splendor? ubi illustres illæ facés? ubi applausus illi, ac choreæ epulæque et festi conventus ? ubi coronæ et aukea? ubi strepitus urbis, et illæ circensium faustæ acclamationes, spe- ctatorumque adulationes? Omnia illa perierunt: pro- cella vehemens folia dejecit, arborem spoliatam red- didit, jam radicitus vacillantem: tantaque vis venti impacta est, ut cum nervos ejus universos concusse- rit, tum ipsam funditus prosternere ninetur. Ubi nunc fucati illi amici? ubi compotationes et cœnæ ? ubi parasitorum examen, et merum per totam diem exhaustum, variæque coquorum artes, et potentatus cultores illi, ad gratiam omnia dicere ac facere as- sueti? Omnia illa nihil nisi nox et somnium fuerunt, et appetente die evanuerunt: flores fuerunt verni, et vere exacto emarcuerunt omnia : umbra erant, et præterierunt fumus erant, et soluta sunt: bullæ crant, et dirupta sunt: araneæ crant, et lacerata sunt. Quapropter spirituale hoc dictum occinimus, frequenter dicentes: Vanitas vanitatum, et omnia va- nitas. Hoc enim dictum in parietibus, in vestibus, in foro, in ædibus, in viis, in januis, in atriis: sed potis- simum in ipsa cujusque conscientia continenter in- scriptum esse oportet, omnique tempore cogita- tioni obversari. Quandoquidem negotia fraudulenta el personata ac mimica veritatis opinionem apud plerosque sibi paraverunt : hoc dicto in prandio, in cœna, in cœtu hominum, quemque proximum --- (a) Collata cum Ms. Regio 1974. Post, Patricium ac con- sulem, Sigismundus Gelenius addit, Præfectumque cubiculi Arcadii Aug. cum offen:o principe delitesceret sub altari ec- clesiæ, cui ipse antea jus asyli abrogare conatus fuerat. Quæ in nullo Exemplari Græco, hactenus a nobis conspecto, exstant. Hæc homilia scripta est anno Christi 399.'

'