@389 S. JOANNIS CHRYSOSTOMI ARCHIEP. CONSTANTINOP. 396
|
@CIRCA DUAS
SEQUENTES IN EUTROPIUM HOMILIAS MONITUM. Eutropius eunuchus gratia apud Imperatorem Arcadium plurimum valebat, ejusque consilio et auctori- tate quæque maxima Imperii negotia gerebantur. Is eum Joannis Chrysostomi in sedem Constantinopo- litanam promovendi auctor fuisset, initio ejus monitis placitisque haud ægre morein gerebat. Sed cum eum S. doctor ob avaritiam ambitionemque, amico licet animo, frequenter objurgaret, in ejus tandem offensionem incurrit. Inter alia vero, quæ præter Chrysostomi consilium et voluntatem designavit Eutro- pius, legem ferri curavit, ut asyli et immunitatis jus ecclesiis tolleretur. [380] Verum id ille in capitis sui perniciem molitus est : cum enim Consulatum anni undequadringentesimi, Arcadii nutu, consecutus esset, universorum in se odium concitavit. Tum Tribigildus Tribunus, clam favente Gaina, coacta militum manu, a formidoloso principe impetravit, ut gradu dejiceretur Eutropius: qui, quod unum ipsi perfu- gium residuum erat, in ecclesiam se recepit, et asylum, quod ipse abrogandum curaverat, supplex adire coactus est. Unus tum et asyli et Eutropii defensor adfuit Chrysostomus, qui fortiter et militum impetui et Imperatoris decreto obstitit, et ne jus ecclesiæ violaretur effecit. Verum hæc pluribus in Vita Chry- sostomi. Insequente post Eutropii in ecclesiam receptum die, hanc elegantissimam concionem habuit Chrysostomus ubi de fluxa rerum humanarum conditione mirifice disserit, Eutropium compellat, expo- vit quam inconsulto immunitaten: ecclesiæ violare tentaverit, quam ipse prior adire et expetere compul- sus sit : ad ejus tamen misericordiam populi cœtum ita radixws perpulit, ut omnium lacrymas excu- teret. Elapsis post illam habitam homiliam aliquot diebus, Eutropius ut inimicorum excubias falleret, seseque proriperet, ab ecclesia aufugit. Verum captus, moxque in Cyprum relegatus, deindeque haud ita multo elapso tempore Chalcedonem adductus, damnatus capiteque plexus est. Hanc porro tragœdiam in Vita Chrysostomi ad annum 399 pluribus recensita habes: ac multa que ad hanc historiam spectant, vel hacte- nus intacta, vel intricata admodum, ad veram germanamque rerum seriem nos reduxisse speramus. Vix elapsis duobus post Eutropii fugam diebus concionem sequentem habuit Chrysostomus : ubi qui- busdam præmissis de utilitate lectionis divinarum Scripturarum, obsessam paucis ante diebus ecclesiam fuisse narrat, neque tamen traditum inimicis Eutropium, qui si ecclesiam non deseruisset, captus nun- quam fuisset. Fluxam iterum humanarum facultatum divitiarumque conditionem ob oculos ponit : deser- tumque dicit ab amicis, a domesticis, a fortunis omnibus Eutropium. Multisque additis de vero legitimo- que divitiarum usu, deque vita præsenti, quam peregrinationem esse commonstrat, ad Ecclesiæ laudes transit, ejusque nuptias cum Christo pluribus prosequitur, hoc frequenter usus Psalmi quadragesimi quarti versiculo, Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, etc. Hujus autem versiculi occasione Savilius et Fronto Ducæus hanc concionem inter Homilias varias in Psalmos locaverunt, reclamante licet et titulo et priori homiliæ parte, ubi de capto a militibus Eutropio pluribus agitur. Enimvero hæc homilia ubinam commodius locetur, quam post illam ipso præsente Eutropio habitam? In illa quippe de Eutropio ecclesiæ asylum et præsidium implorante agitur; in hac vero de eodem eunucho post dimissum ecclesiæ asylum capto sermo habetur. Hujusmodi autem homilias separandas non esse cum ipsa ratio, tum erudi- torum, quos consuluimus, judicium suadebat. Digitized by Google |