@431 S. JOANNIS CHRYSOSTOMI ARCHIEP. CONSTANTINOP. 432
|
responderim, nihil differre, sive mune, sive olim bæ
facta sint. Nam quæ prius ab apostolis sunt facta, testantur per omnem orbem Ecclesiæ, et populi, et civitates, et gentes quæ ad idiotas ac piscatores re- currerunt. Neque enim toti orbi prævaluissent illite rati, et inopes, et pauperes, et viles ³, nisi miraculis adjuti. Verum nec tu gratiæ Spiritus factus es expers; sed etiamnum multa manent donationis illius sym- bola, atque iis, quæ enumerata sunt, multo majora, et magis admiranda. Non enim æquale est, corpus mortuum suscitare et animam a peccatis occisam ab interitu liberare, quod per baptismum fit: non æquale est, pellere morbum carnis, et abjicere pon- dus peccatorum: non est æquale, oculum cæcatum restituere, et animam obtenebratam illustrare. Nisi enim nunc etiam esset arrhabo Spiritus, neque ba- ptisma adhibitum esset, neque peccatorum remissio, neque justitia et sanctificatio facta esset neque ad- optionem filiorum Dei accepissemus, neque percepis- semus mysteria: corpus enim et sanguis mysticus non fiunt absque Spiritus gratia : neque sacerdotes habuissemus; neque enim has ordinationes sine tali descensu fieri est possibile. Sed multa alia possemus dicere gratiæ Spiritus symbola. Itaque etiam tu Spi- ritus arrhabonem habes, et mortem animæ pellis, cœ- citatemque cogitationum, et vitam exuisti immundam. Ne igitur dubitemus de futuris, præsertim cum talia acceperimus pignora; sed undequaque de resurre- ctione sermonem solidum colligentes, vitam tantis dogmatis dignam exhibeamus, ut et assequamur hic bona immobilia, quæ sermonem ac mentem humanam transcendunt. Quæ nos omnes assequi contingat, gra- tia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem, ct cum quo Patri gloria simulque Spiritui sancto, in sæcula sæculorum. Amen. --- 1 Colb., piscutores, pro, viles. |
nuas aperire, non permisisset Abelem omni virtute
præditum, factumque sibi amicum, quæ passus est pati. Nune autem nobis ut demonstraret, quod ad aliam vitam pergimus, et aliud quoddam sæculum justis relictum est, in quo coronas et retributiones sibi repositas accipiant : permisit, ut is qui primum hic juste vixerat, laborum suorum mercedes hic non acciperet, sed hinc abiens, clamaret per ea quæ hic passus est, et ad omnes diceret: Post hanc vitam est aliqua et merces et remuneratio. Propterea etiam Enoch transtulit, et Eliam rapuit, per eos adumbrans dogma resurrectionis. Sufficit igitur ad argumento- rum copiam sola conditoris potentia: at si quis est infirmior, et aliam insuper demonstrationem habere vuit, et pignus futuræ resurrectionis, etiam idipsum nobis Deus magna liberalitate et copia dedit, Spiritus scilicet gratiam. Quocirca eum Paulus de resurre- ctione fide dignum) sermonem habuisset ex Christi resurrectione, eo quod Dens ejus auctor esset, addu- cit et hoc dictum : Et arrhabonem nobis dedit, non opum nec auri nec argenti, sed arrhabonem Spiritus (2. Cor. 5. 5); arrhabo autem pars est totius, et de toto fidem facit. Nam sicut in conviviis, qui acceperit arrhabonem, fidem habet, et securus est de toto re- liquo : ita et tu cum acceperis arrhabonem, Spiritus dona inquam, non janı dubitare debes de cæteris bonis tibi repositis. Qui enim excitasti mortuos, qui curas cæcos, dæmones expellis, leprosos mundas, morbos emendas, mortem, solvis, et tot tantaque potes facere in fragili et mortali corpore, quam asse- queris veniam, de resurrectione dubitans ? Si enim cum nondum resurrectionis tempus advenit, sed cum adhuc certatur, tantas tribuit tibi coronas Deus : co- gita quanta præmiorum tempore bona tibi daturus sit. At si quis dicat, Sed non videmus hæc signa nunc fieri, neque nobis tanta virtus concredita est : illud' ' |
@MONITUM
Eodem ipso anno hæc concio habita est, quo secunda illa de Juda proditore; videlicet in die Resur rections Domini Quadragesimam illam consequente, in qua triginta duas priores in Genesim homilias habuerat. Eodem autem ipso anno post Pascha Chrysostomus homilias illas novem habuit, quarum prio - res quinque in principium Actorum habitæ sunt: posteriores vero quatuor De mutatione nominum. Id autem aperte demonstratur in Monitis ad casdem conciones, ubi ipse Chrysostomus luculentus testis in medium affertur. Eo lectorem mittimus, necnon ad Monitum superius ad Homilias de Juda proditore : res item pluribus`agetur ad Homilias in Genesim. Hanc porro concionem sic memorat Chrysostomus homilia 1 in principium Actorum, quæ paulo post Resurrectionis diem babita est, num. 2: Non sunt igitur maium divitiæ, sed illegitimus earum usus est malum, et sicut nuper de ebrietate verba faciens, non vinum accusabam, quippe cum omnis creatura Dei bona sit, quæ cum gratiarum actione percipitur; sed malum usum, etc. Quæ verba cum bac concione mire |