@427 S. JOANNIS CHRYSOSTOMI ARCHIEP. CONSTANTINOP. 498
|
miscimus gravati, eo quod nolur'us erui, sed superindai
desiderantes. Quod autem dixit hoc est, non carnetu volumus deponere, sed corruptionem : non corpus, sed mortem. Aliud est corpus, aliud mors: et aliud corpus, aliud corruptio: neque corpus corruptio, niH- que corruptio est corpus, et corruptibile quidem cor- pus est, non autem corruptio corpus: item corpus mortale est, sed non mors est. Nam corpus opus est Dei, corruptio antem et mors a peccato invectæ sunt. Igitur ait, id quod alienum est exuere volo, non quod proprium : alienum autem est, non corpus, sed cor- ruptio. Et propter hoc ait, Eo quod nolumus exui : hoc est, auferri corpus, sed superindui in corpore incor- ruptioném. Corpus medio se modo habet inter corru- ptionem et incorruptionem. Exuit igitur corruptionem, et induit incorruptionem abjicit quod accepit a pec- cato, et possidet quod dedit Dei gratia. Ut discas quod exuere non de corpore dicit, sed de corruptione et mor- te, audi ea, quæ mox subjiciuntur. Nam postquam dixit, Nolumus exui, sed superindui: non dixit, Ut absorbea- tur corpus ab incorporeitate, sed quid? Ut absorbeatur mortalitas a vita, hoc est, ut evanescat, ut aboleatur:ita abolitionem non corporis vocat, sed corruptionis et mor- tis. Adveniens enim vita non corpus abolet et absumit, sed mortem et corruptionem quæ illud invaserant. Gemitus ergo ille non propter corpus est, sed pro- pter corruptionem quæ illi inest. Etenim corpus gra- ve est el onerosum ac molestura, non secundum suam naturam, sed secundum mortalitatem, quæ postea illi supervenit: veruntamen corpus non est corruptibile, sed incorruptibile et immortale. Tanta quippe ipsius est nobilitas, ut in ipsa corruptione suam dignitatem- ostenderit. Nam apostolorum umbræ incorporeas ex- pulerunt virtutes: item cinis et pulvis eorum dæmo- nas vicit, et amicula, quae illorum adhæserant cor- poribus, morbos fugarunt, sanitatemque contule- runt. 7. Unde corporum sordes ac vilitas; corruptibilitas corporis quid prosit. — Nihil ergo mihi de phlegmate, et bili, et sudore, et sordibus, atque aliis dixeris, quæ corporis accusatores narrant : neque enim ex natura corporis hæc fuerunt, sed a posteriore corrupt one in- vecta sunt. Nam si ejus virtutem addiscere voles, con- sidera membrorum omnium formationem, figuram, operationes, mutuamque concordiam : et accuratius quavis civitate dispositam optimis legibus gubernata, quæ nonnisi sapientes cives habeat, videbis diligen tem membrorum inter se administrationem. Sin sur- sum deorsum obiterque hæc prætercurris, et objicis solam corruptibilitatem et mortalitatem, ne sic qui- dem decrit nobis responsio. Nam quod hine humano generi non solum nihil damni, sed etiam plurimum commodi accesserit, inde liquet : sancti enim omues in corpore viventes angelicum exhibuere vivendi ge- nus, nullumque hinc ipsis ad virtutis cursum accidit detrimentum. Iis vero qui ad impietatem propensi crant, non parum impedimento fuit corporis corru- ptio, ne longius per iniquitatem suam progrederen- tur. Cum enim homines, nonnulli, etiam mortali et |
non simpliciter corporis, sed corruptionis in corpore?
Nam ut ostendat, quod particulares afflictiones non solumn contristare nos non debeant, sed et lætificare, indicat optandam esse universalem et postremam con- summationem, dissolutionem, inquam, per mortem. Sic enim dicit: Etenim in hoc tabernaculo ingemisci - mus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes (2. Cor. 5. 2.) Domum autem taberna- culi corpus dicit, rem unam duobus nominibus expli- cando̟ : vel domum tabernaculi vocat domos, in qui- bus habitamus, civitates, et figuram præsentis vitæ. Et non simpliciter dixit: Scio: sed, Scimus: et au- ditorum sententiam assumens: Non de rebus ambi- guis disputo, inquit, non de iis quæ nesciuntur, sed de quibus jampridem fidem suscepistis, credentes in resurrectionem Domini : et ob hoc tabernacula voca- mus corpora eorum, qui hinc decedunt. Vile autem quomodo et verbo apposite sit usus Non dixit, Occi- sum est, vel disparuit, sed Dissolutum est : quo de- claravit, ipsum dissolvi, ut resurgat fulgidius, ut in- veniatur clarius: sicut etiam labores et præmia com- parabat a qualitate, quantitate et tempore; ita et hic favit, corpus deciduura, tabernaculi, quod autem re- surgit, domus nomine vocat: et non simpliciter do- muni, sed æternam; nec solum æternam, sed cæle- stem : excellentiam ejus tam a tempore, quam a loco subindicans. Ilæc enim terrestris est, illa cælestis: h:ec temporalis, illa æterna. Et nunc quidem opus nobis est corpore ac domicilio propter carnis infirıni- tatem : tunc vero idem et corpus erit et domicilium : neque tecto, neque uliis velamentis habens opus, cum pro omnibus his sufficiat incorruptibilitas. Postea in- dicando eminentiam bonorum nobis repositorum, di- cit : Etenim in hoc ingemiscimus tabernaculo. Non dixit, Ingemisco; sed communem reddit sententiam: El- euim in hoc, inquit, ingemiscimus; volens eos ad suam philosophiam trahere, et sui judicii facere participes. Etenim in hoc ingemiscimus, desiderantes domicilium nourum e cœlo superindui : non dixit simpliciter, In- dui; sed Superindui : et adjicit, Si tamen vestiti, non mudi, inveniamur (Ibid. v. 5). Et videtur quidem ob- scuruin esse, quod dictum est; fit vero manifestius per ea quæ subdantur : Etenim qui sumus in hoc ta- bernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exni, sed superindui (Ibid. v. 4). Adversus Manichæos naturam nostram ut malam in- cusantes ; cur ingemiscamus in hac vita. - Vides quo modo sui ipsius non obliviscitur, neque vocat domum hoc corpus, sed tabernaculum, Eo quod nolumus exui, sed superindui? Hic letale vulnus infligit iis, qui na- turam corporis et carnem nostram accusant. Quia enim dixit quod ingemiscimus, et exni volumus: ut ne pu- tes quod corpus quasi malum aliquod, et causam ma- liti:e, et inimicum, et hostem fugiat, audi quomodo suspicionem excludit: primum quidem cum dicit : Ingeniscimus domicilium nostrum cæleste superindui desiderantes (Ibid. v. 2). Qui enim superinduitur, re- vera aliud quid superinduit. Deinde cum dicit, Inge-' ' |